Feria III - Hebd XXI
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Thessalonicénses 2, 1-8
FRA •
L/F •
CMT
Ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit; sed ante passi et contumeliis affecti, sicut scitis, in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine.
Exhortatio enim nostra non ex errore neque ex immunditia neque in dolo, sed sicut probati sumus a Deo, ut crederetur nobis Evangelium, ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis, neque sub prætextu avaritiæ, Deus testis, nec quærentes ab hominibus gloriam, neque a vobis neque ab aliis; cum possemus oneri esse ut Christi apostoli, sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos; ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei sed etiam animas nostras, quoniam carissimi nobis facti estis.
Psalmus responsorius 139(138), 1-3, 4-6
FRA •
L/F •
CMT
R/ Dómine, scrutátus es et cognovísti me.
Domine, scrutatus es et cognovisti me,
tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.
Intellexisti cogitationes meas de longe,
semitam meam et accubitum meum investigasti.
Et omnes vias meas perspexisti.
Quia nondum est sermo in lingua mea,
et ecce, Domine, tu novisti omnia.
A tergo et a fronte coartasti me
et posuisti super me manum tuam.
Mirabilis nimis facta est scientia tua super me,
sublimis, et non attingam eam.
Allelúia
Vivus est Dei sermo et éfficax, et discrétor cogitatiónum et intentiónum cordis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 23, 23-26
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Locutus est Iesus dicens:
« Væ vobis, scribæ et pharisæi hypocritæ, quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis, quæ graviora sunt legis: iudicium et misericordiam et fidem! Hæc oportuit facere et illa non omittere. Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
Væ vobis, scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis, quod de foris est calicis et paropsidis, intus autem pleni sunt rapina et immunditia! Pharisæe cæce, munda prius, quod intus est calicis, ut fiat et id, quod de foris eius est, mundum ».