Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd XXI
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 1, 26-31 FRA  L/F  CMT
Videte vocationem vestram, fratres; quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; sed, quæ stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia, et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, quæ non sunt, ut ea, quæ sunt, destrueret, ut non glorietur omnis caro in conspectu Dei.
Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, ut quemadmodum scriptum est: « Qui gloriatur, in Domino glorietur ».
Psalmus responsorius 33(32), 12-13, 18-19, 20-21 FRA  L/F  CMT
R/ Beátus pópulus quem elégit Dóminus in hereditátem sibi.
Beata gens, cui Dominus est Deus,
populus, quem elegit in hereditatem sibi.
De cælo respexit Dominus,
vidit omnes filios hominum.
 
Ecce oculi Domini super metuentes eum,
in eos, qui sperant super misericordia eius,
ut eruat a morte animas eorum
et alat eos in fame.
 
Anima nostra sustinet Dominum,
quoniam adiutor et protector noster est;
quia in eo lætabitur cor nostrum,
et in nomine sancto eius speravimus.
Allelúia
Mandátum novum do vobis, dicit Dóminus, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 25, 14-30 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc:
« Homo peregre proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est. Statim abiit, qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis et lucratus est alia quinque; similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo. Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui.
Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et ponit rationem cum eis.
Et accedens, qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta dicens: «Domine, quinque talenta tradidisti mihi; ecce alia quinque superlucratus sum». Ait illi dominus eius: «Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui».
Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: «Domine, duo talenta tradidisti mihi; ecce alia duo lucratus sum». Ait illi dominus eius: «Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui».
Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: «Domine, novi te quia homo durus es: metis, ubi non seminasti, et congregas, ubi non sparsisti; et timens abii et abscondi talentum tuum in terra. Ecce habes, quod tuum est».
Respondens autem dominus eius dixit ei: «Serve male et piger! Sciebas quia meto, ubi non seminavi, et congrego, ubi non sparsi? Oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis, et veniens ego recepissem, quod meum est cum usura. Tollite itaque ab eo talentum et date ei, qui habet decem talenta: omni enim habenti dabitur, et abundabit; ei autem, qui non habet, et quod habet, auferetur ab eo. Et inutilem servum eicite in tenebras exteriores: illic erit fletus et stridor dentium».
Ad Offertorium