Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria VI - Hebd XXI
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Thessalonicénses 4, 1-8 FRA  L/F  CMT
Fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu, ut — quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo, sicut et ambulatis — ut abundetis magis. Scitis enim, quæ præcepta dederimus vobis per Dominum Iesum.
Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut abstineatis a fornicatione; ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum; ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum, quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut et prædiximus vobis et testificati sumus. Non enim vocavit nos Deus in immunditiam sed in sanctificationem. Itaque, qui spernit, non hominem spernit sed Deum, qui etiam dat Spiritum suum Sanctum in vos.
Psalmus responsorius 97(96), 1-2b, 5-6, 10, 11-12 FRA  L/F  CMT
R/ Lætámini, iusti, in Dómino.
Dominus regnavit! Exsultet terra,
lætentur insulæ multæ.
Iustitia et iudicium firmamentum sedis eius.
 
Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini,
a facie Domini omnis terra.
Annuntiaverunt cæli iustitiam eius,
et viderunt omnes populi gloriam eius.
 
Qui diligitis Dominum, odite malum;
custodit ipse animas sanctorum suorum,
de manu peccatoris liberabit eos.
 
Lux orta est iusto,
et rectis corde lætitia.
Lætamini, iusti, in Domino
et confitemini memoriæ sanctitatis eius.
Allelúia
Vigiláte, omni témpore orantes, ut possítis stare ante Fílium hóminis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 25, 1-13 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc:
« Simile erit regnum cælorum decem virginibus, quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso. Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes. Fatuæ enim, acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleum secum; prudentes vero acceperunt oleum in vasis cum lampadibus suis. Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.
Media autem nocte clamor factus est: «Ecce sponsus! Exite obviam ei». Tunc surrexerunt omnes virgines illæ et ornaverunt lampades suas. Fatuæ autem sapientibus dixerunt: «Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ exstinguuntur». Responderunt prudentes dicentes: «Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis».
Dum autem irent emere, venit sponsus, et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias; et clausa est ianua. Novissime autem veniunt et reliquæ virgines dicentes: «Domine, domine, aperi nobis». At ille respondens ait: «Amen dico vobis: Nescio vos».
Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.
Ad Offertorium