Feria IV - Hebd XXI
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Thessalonicénses 2, 9-13
FRA •
L/F •
CMT
Memores enim estis, fratres, laboris nostri et fatigationis; nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus, prædicavimus in vobis Evangelium Dei. Vos testes estis et Deus, quam sancte et iuste et sine querela vobis, qui credidistis, fuimus; sicut scitis qualiter unumquemque vestrum, tamquam pater filios suos, deprecantes vos et consolantes testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocat vos in suum regnum et gloriam.
Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione, quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis non ut verbum hominum sed, sicut est vere, verbum Dei, quod et operatur in vobis, qui creditis.
Psalmus responsorius 139(138), 7-8, 9-10, 11-12ab
FRA •
L/F •
CMT
R/ Dómine, scrutátus es et cognovísti me.
Quo ibo a spiritu tuo
et quo a facie tua fugiam?
Si ascendero in cælum, tu illic es;
si descendero in infernum, ades.
Si sumpsero pennas auroræ
et habitavero in extremis maris,
etiam illuc manus tua deducet me,
et tenebit me dextera tua.
Si dixero: « Forsitan tenebræ compriment me,
et nox illuminatio erit circa me »,
etiam tenebræ non obscurabuntur a te,
et nox sicut dies illuminabitur.
Allelúia
Qui servat verbum Christi, vere in hoc cáritas Dei consummáta est.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 23, 27-32
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Locutus est Iesus dicens:
« Væ vobis, scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulcris dealbatis, quæ a foris quidem parent speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia! Sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.
Væ vobis, scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulcra prophetarum et ornatis monumenta iustorum et dicitis: «Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum»! Itaque testimonio estis vobismetipsis quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt. Et vos implete mensuram patrum vestrorum ».