Feria IV - Hebd XXI
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio Epístolæ secúndæ béati Pauli apóstoli ad Thessalonicénses 3, 6-10.16-18
FRA •
L/F •
CMT
Præcipimus vobis, fratres, in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos, quoniam non inordinati fuimus inter vos neque gratìs panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus; non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. Nam et cum essemus apud vos, hoc præcipiebamus vobis: Si quis non vult operari, nec manducet.
Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni modo. Dominus cum omnibus vobis.
Salutatio mea manu Pauli, quod est signum in omni epistula; ita scribo.
Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis.
Psalmus responsorius 128(127), 1-2, 3, 4-5
FRA •
L/F •
CMT
R/ Beáti omnes qui timent Dóminum.
Beatus omnis, qui timet Dominum,
qui ambulat in viis eius.
Labores manuum tuarum manducabis,
beatus es, et bene tibi erit.
Uxor tua sicut vitis fructifera
in lateribus domus tuæ;
filii tui sicut novellæ olivarum
in circuitu mensæ tuæ.
Ecce sic benedicetur homo,
qui timet Dominum.
Benedicat tibi Dominus ex Sion,
et videas bona Ierusalem
omnibus diebus vitæ tuæ.
Allelúia
Qui servat verbum Christi, vere in hoc cáritas Dei consummáta est.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 23, 27-32
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Locutus est Iesus dicens:
« Væ vobis, scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulcris dealbatis, quæ a foris quidem parent speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia! Sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.
Væ vobis, scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulcra prophetarum et ornatis monumenta iustorum et dicitis: «Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum»! Itaque testimonio estis vobismetipsis quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt. Et vos implete mensuram patrum vestrorum ».