Dominica XXII
Tempus « per annum » - Anno A
Léctio libri Ieremíæ prophétæ 20, 7-9
FRA •
L/F •
CMT
Seduxisti me, Domine, et seductus sum; fortior me fuisti et invaluisti. Factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me. Quia quotiescumque loquor, vociferor, iniquitatem et vastitatem clamito; et factus est mihi sermo Domini in opprobrium et in derisum tota die.
Et dixi: « Non recordabor eius neque loquar ultra in nomine illius ». Et factus est in corde meo quasi ignis exæstuans claususque in ossibus meis: et defeci, ferre non sustinens.
Psalmus responsorius 63(62), 2abc, 2d-4, 5-6, 8-9
FRA •
L/F •
CMT
R/ Sitívit in te ánima mea, Dómine, Deus meus.
Deus, Deus meus es tu, ad te de luce vigilo.
Sitivit in te anima mea,
te desideravit caro mea.
In terra deserta et arida et inaquosa,
sic in sancto apparui tibi,
ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
Quoniam melior est misericordia tua super vitas,
labia mea laudabunt te.
Sic benedicam te in vita mea
et in nomine tuo levabo manus meas.
Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea,
et labiis exsultationis laudabit os meum.
Quia fuisti adiutor meus,
et in velamento alarum tuarum exsultabo.
Adhæsit anima mea post te,
me suscepit dextera tua.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 12, 1-2
FRA •
L/F •
CMT
Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum; et nolite conformari huic sæculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum.
Allelúia
Pater Dómini nostri Iesu Christi illúminet óculos cordis nostri, ut sciámus quæ sit spes vocatiónis nostræ.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 16, 21-27
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Cœpit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere.
Et assumens eum Petrus cœpit increpare illum dicens: « Absit a te, Domine; non erit tibi hoc ».
Qui conversus dixit Petro: « Vade post me, Satana! Scandalum es mihi, quia non sapis ea, quæ Dei sunt, sed ea, quæ hominum! ».
Tunc Iesus dixit discipulis suis: « Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?
Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius ».