Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica XXII
Tempus « per annum » - Anno B
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Liber Deuteronómii 4, 1-2.6b-8 FRA  L/F  CMT
Locutus est Moyses populo dicens:
« Nunc, Israel, audi præcepta et iudicia, quæ ego doceo vos, ut facientes ea vivatis et ingredientes possideatis terram, quam Dominus, Deus patrum vestrorum, daturus est vobis. Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, neque auferetis ex eo; custodite mandata Domini Dei vestri, quæ ego præcipio vobis.
Hæc est enim vestra sapientia et intellectus coram populis, ut audientes universa præcepta hæc dicant: “En populus sapiens et intellegens, gens magna hæc!”. Quæ est enim alia natio tam grandis, quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut Dominus Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris? Et quæ est alia gens sic inclita, ut habeat præcepta iustaque iudicia, sicut est universa lex hæc, quam ego proponam hodie ante oculos vestros? ».
Psalmus responsorius 15(14), 2-3ab, 3cd-4ab, 5 FRA  L/F  CMT
R/ Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo?
Qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam,
qui loquitur veritatem in corde suo,
qui non egit dolum in lingua sua.
 
Nec fecit proximo suo malum,
et opprobrium non intulit proximo suo.
Ad nihilum reputatus est in conspectu eius malignus,
timentes autem Dominum glorificat.
 
Qui pecuniam suam non dedit ad usuram
et munera super innocentem non accepit.
Qui facit hæc, non movebitur in æternum.
Léctio Epístolæ béati Iacóbi apóstoli 1, 17-18. 21b-22.27 FRA  L/F  CMT
Fratres mei dilectissimi,
Omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio. Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus primitiæ quædam creaturæ eius.
In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. Estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmetipsos.
Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem hæc est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, immaculatum se custodire ab hoc sæculo.
Allelúia
Voluntárie génuit nos Pater verbo veritátis, ut simus primítiæ quædam creatúræ eius.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 7, 1-8. 14-15. 21-23 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Cconveniunt ad Iesum pharisæi et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis; et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus, id est non lotis, manducare panes — pharisæi enim et omnes Iudæi, nisi pugillo lavent manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum; et a foro nisi baptizentur, non comedunt; et alia multa sunt, quæ acceperunt servanda: baptismata calicum et urceorum et æramentorum et lectorum — et interrogant eum pharisæi et scribæ: « Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? ».
At ille dixit eis: « Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: «Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me; in vanum autem me colunt docentes doctrinas præcepta hominum». Relinquentes mandatum Dei tenetis traditionem hominum ».
Et advocata iterum turba, dicebat illis: « Audite me, omnes, et intellegite: Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare; sed quæ de homine procedunt, illa sunt, quæ coinquinant hominem! ». ab intus enim de corde hominum cogitationes malæ procedunt, fornicationes, furta, homicidia, adulteria, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia: omnia hæc mala ab intus procedunt et coinquinant hominem ».
Credo