Dominica XXII
Tempus « per annum » - Anno B
Cf. Ps 85, 3.5
Miserére mihi, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die:
quia tu, Dómine, suávis ac mitis es,
et copiósus in misericórdia ómnibus invocántibus te.
Deus virtútum, cuius est totum quod est óptimum,
ínsere pectóribus nostris tui nóminis amórem,
et præsta, ut in nobis,
religiónis augménto, quæ sunt bona nútrias,
ac, vigilánti stúdio, quæ sunt nutríta custódias.
Per Dóminum.
Benedictiónem nobis, Dómine, cónferat salutárem
sacra semper oblátio,
ut, quod agit mystério, virtúte perfíciat.
Per Christum.
Ps 30, 20
Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine,
quam abscondísti timéntibus te.
Vel:
Mt 5, 9-10
Beáti pacífici, quóniam fílii Dei vocabúntur.
Beáti qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam,
quóniam ipsórum est regnum cælórum.
Pane mensæ cæléstis refécti, te, Dómine, deprecámur,
ut hoc nutriméntum caritátis corda nostra confírmet,
quátenus ad tibi ministrándum in frátribus excitémur.
Per Christum.