Dominica XXII
Tempus « per annum » - Anno C
Léctio libri Ecclesiástici 3, 19-21.30-31
FRA •
L/F •
CMT
Fili, in mansuetudine opera tua perfice et super hominem datorem diligeris. Quanto magnus es, humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam. Multi sunt excelsi et gloriosi, sed mansuetis revelat mysteria sua. Quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur.
Plagis superborum non erit sanitas, frutex enim peccati radicabitur in illis et non intellegetur. Cor sapientis intelleget verba sapientium, et auris audiens concupiscet sapientiam.
Psalmus responsorius 68(67), 4-5ac, 6-7ab, 10-11
FRA •
L/F •
CMT
R/ Parásti domum in bonitáte tua páuperi, Deus.
Iusti lætentur et exsultent in conspectu Dei
et delectentur in lætitia.
Cantate Deo, psalmum dicite nomini eius;
Dominus nomen illi.
Pater orphanorum et iudex viduarum,
Deus in habitaculo sancto suo.
Deus, qui inhabitare facit desolatos in domo,
qui educit vinctos in prosperitatem.
Pluviam voluntariam effundebas, Deus;
hereditatem tuam infirmatam, tu refecisti eam.
Animalia tua habitabant in ea,
parasti in bonitate tua pauperi, Deus.
Léctio Epístolæ ad Hebræos 12, 18-19.22-24a
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Non accessistis ad tractabilem et ardentem ignem et turbinem et caliginem et procellam et tubæ sonum et vocem verborum, quam qui audierunt, recusaverunt, ne ultra eis fieret verbum.
Sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem cælestem, et multa milia angelorum, frequentiam et Ecclesiam primogenitorum, qui conscripti sunt in cælis, et iudicem Deum omnium et spiritus iustorum, qui consummati sunt, et testamenti novi mediatorem Iesum.
Allelúia
Tóllite iugum meum super vos, dicit Dóminus, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 14, 1.7-14
FRA •
L/F •
CMT
Factum est, cum intraret Iesus in domum cuiusdam principis pharisæorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. Dicebat autem ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos:
« Cum invitatus fueris ab aliquo ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab eo, et veniens is qui te et illum vocavit, dicat tibi: «Da huic locum»; et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco, ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: «Amice, ascende superius»; tunc erit tibi gloria coram omnibus simul discumbentibus.
Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur ».
Dicebat autem et ei, qui se invitaverat: « Cum facis prandium aut cenam, noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites, ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio. Sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, cæcos; et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum ».