Feria II - Hebd XXII
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Thessalonicénses 4, 13-18
FRA •
L/F •
CMT
Nolumus vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent. Si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos, qui dormierunt, per Iesum adducet cum eo.
Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui relinquimur in adventum Domini, non præveniemus eos, qui dormierunt; quoniam ipse Dominus in iussu, in voce archangeli et in tuba Dei descendet de cælo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi; deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in æra, et sic semper cum Domino erimus.
Itaque consolamini invicem in verbis istis.
Psalmus responsorius 96(95), 1.3, 4-5, 11-12a, 12b-13
FRA •
L/F •
CMT
R/ Venit Dóminus iudicáre terram.
Cantate Domino canticum novum,
cantate Domino, omnis terra.
Annuntiate inter gentes gloriam eius,
in omnibus populis mirabilia eius.
Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis,
terribilis est super omnes deos.
Quoniam omnes dii gentium inania,
Dominus autem cælos fecit.
Lætentur cæli, et exsultet terra,
sonet mare et plenitudo eius;
gaudebunt campi et omnia, quæ in eis sunt.
Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
a facie Domini, quia venit,
quoniam venit iudicare terram.
Iudicabit orbem terræ in iustitia
et populos in veritate sua.
Allelúia
Spíritus Dómini super me; evangelizáre paupéribus misit me.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 4, 16-30
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Venit Iesus Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere. Et traditus est illi liber prophetæ Isaiæ; et ut revolvit librum, invenit locum, ubi scriptum erat:
« Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me prædicare captivis remissionem et cæcis visum, dimittere confractos in remissione, prædicare annum Domini acceptum ».
Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit; et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. Cœpit autem dicere ad illos: « Hodie impleta est hæc Scriptura in auribus vestris ».
Et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant: « Nonne hic filius est Ioseph? ».
Et ait illis: « Utique dicetis mihi hanc similitudinem: «Medice, cura teipsum; quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua» ».
Ait autem: « Amen dico vobis: Nemo propheta acceptus est in patria sua. In veritate autem dico vobis: Multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israel, quando clausum est cælum annis tribus et mensibus sex, cum facta est fames magna in omni terra; et ad nullam illarum missus est Elias nisi in Sarepta Sidoniæ ad mulierem viduam. Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta; et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus ».
Et repleti sunt omnes in synagoga ira hæc audientes; et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis, supra quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum. Ipse autem transiens per medium illorum ibat.