Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria II - Hebd XXII
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 2, 1-5 FRA  L/F  CMT
Ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiæ annuntians vobis mysterium Dei. Non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum.
Et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos, et sermo meus et prædicatio mea non in persuasibilibus sapientiæ verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis, ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei.
Psalmus responsorius 119(118), 97, 98, 99, 100, 101, 102 FRA  L/F  CMT
R/ Quómodo diléxi legem tuam, Dómine!
Quomodo dilexi legem tuam, Domine;
tota die meditatio mea est.
 
Super inimicos meos sapientem me fecit præceptum tuum,
quia in æternum mihi est.
 
Super omnes docentes me prudens factus sum,
quia testimonia tua meditatio mea est.
 
Super senes intellexi,
quia mandata tua servavi.
 
Ab omni via mala prohibui pedes meos,
ut custodiam verba tua.
 
A iudiciis tuis non declinavi,
quia tu legem posuisti mihi.
Allelúia
Spíritus Dómini super me; evangelizáre paupéribus misit me.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 4, 16-30 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Venit Iesus Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere. Et traditus est illi liber prophetæ Isaiæ; et ut revolvit librum, invenit locum, ubi scriptum erat:
« Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me prædicare captivis remissionem et cæcis visum, dimittere confractos in remissione, prædicare annum Domini acceptum ».
Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit; et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. Cœpit autem dicere ad illos: « Hodie impleta est hæc Scriptura in auribus vestris ».
Et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant: « Nonne hic filius est Ioseph? ».
Et ait illis: « Utique dicetis mihi hanc similitudinem: «Medice, cura teipsum; quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua» ».
Ait autem: « Amen dico vobis: Nemo propheta acceptus est in patria sua. In veritate autem dico vobis: Multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israel, quando clausum est cælum annis tribus et mensibus sex, cum facta est fames magna in omni terra; et ad nullam illarum missus est Elias nisi in Sarepta Sidoniæ ad mulierem viduam. Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta; et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus ».
Et repleti sunt omnes in synagoga ira hæc audientes; et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis, supra quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum. Ipse autem transiens per medium illorum ibat.
Ad Offertorium