Feria III - Hebd XXII
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 2, 10b-16
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Quis enim scit hominum, quæ sint hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Ita et, quæ Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei. Nos autem non spiritum mundi accepimus, sed Spiritum, qui ex Deo est, ut sciamus, quæ a Deo donata sunt nobis; quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ sed in doctis Spiritus verbis, spiritalibus spiritalia comparantes.
Animalis autem homo non percipit, quæ sunt Spiritus Dei, stultitia enim sunt illi, et non potest intellegere, quia spiritaliter examinantur; spiritalis autem iudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur. Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? Nos autem sensum Christi habemus.
Psalmus responsorius 145(144), 8-9, 10-11, 12-13ab, 13cd-14
FRA •
L/F •
CMT
R/ Iustus Dóminus in ómnibus viis suis.
Miserator et misericors Dominus,
longanimis et multæ misericordiæ.
Suavis Dominus universis,
et miserationes eius super omnia opera eius.
Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua;
et sancti tui benedicant tibi.
Gloriam regni tui dicant
et potentiam tuam loquantur.
Ut notas faciant filiis hominum potentias tuas
et gloriam magnificentiæ regni tui.
Regnum tuum regnum omnium sæculorum,
et dominatio tua in omnem generationem et generationem.
Fidelis Dominus in omnibus verbis suis
et sanctus in omnibus operibus suis.
Allevat Dominus omnes, qui corruunt,
et erigit omnes depressos.
Allelúia
Prophéta magnus surréxit in nobis, et Deus visitávit plebem suam.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 4, 31-37
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Descendit Iesus in Capharnaum civitatem Galilææ. Et docebat illos sabbatis; et stupebant in doctrina eius, quia in potestate erat sermo ipsius.
Et in synagoga erat homo habens spiritum dæmonii immundi; et exclamavit voce magna: « Sine; quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio te qui sis: Sanctus Dei ».
Et increpavit illi Iesus dicens: « Obmutesce et exi ab illo! ». Et cum proiecisset illum dæmonium in medium, exiit ab illo nihilque illum nocuit.
Et factus est pavor in omnibus; et colloquebantur ad invicem dicentes: « Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt? ».
Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.