Sabbato - Hebd XXII
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Colossénses 1, 21-23
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Vos, cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis, nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et immaculatos et irreprehensibiles coram ipso; si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cuius factus sum ego Paulus minister.
Psalmus responsorius 54(53), 3-4, 6.8
FRA •
L/F •
CMT
R/ Ecce Deus ádiuvat me.
Deus, in nomine tuo salvum me fac
et in virtute tua iudica me.
Deus, exaudi orationem meam,
auribus percipe verba oris mei!
Ecce enim Deus adiuvat me,
et Dominus susceptor est animæ meæ.
Voluntarie sacrificabo tibi,
confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.
Allelúia
Ego sum via et véritas et vita, dicit Dóminus; nemo venit ad Patrem nisi per me.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 6, 1-5
FRA •
L/F •
CMT
Factum est in sabbato, cum transiret Iesus per sata, et vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus.
Quidam autem pharisæorum dixerunt: « Quid facitis, quod non licet in sabbatis? ».
Et respondens Iesus ad eos dixit: « Nec hoc legistis, quod fecit David, cum esurisset ipse et qui cum eo erant? Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his, qui cum ipso erant, quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus? ».
Et dicebat illis: « Dominus est sabbati Filius hominis ».