Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd XXII
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 4, 6b-15 FRA  L/F  CMT
Fratres:
In me et Apollo discatis illud: « Ne supra quæ scripta sunt », ne unus pro alio inflemini adversus alterum. Quis enim te discernit? Quid autem habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? Iam saturati estis, iam divites facti estis. Sine nobis regnastis; et utinam regnaretis, ut et nos vobiscum regnaremus.
Puto enim, Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos, quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo; nos infirmi, vos autem fortes; vos gloriosi, nos autem ignobiles. Usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis cædimur et instabiles sumus et laboramus operantes manibus nostris; maledicti benedicimus, persecutionem passi sustinemus, blasphemati obsecramus; tamquam purgamenta mundi facti sumus, omnium peripsema, usque adhuc.
Non ut confundam vos, hæc scribo, sed ut quasi filios meos carissimos moneam; nam si decem milia pædagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres, nam in Christo Iesu per Evangelium ego vos genui.
Psalmus responsorius 145(144), 17-18, 19-20, 21 FRA  L/F  CMT
R/ Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum.
Iustus Dominus in omnibus viis suis
et sanctus in omnibus operibus suis.
Prope est Dominus omnibus invocantibus eum,
omnibus invocantibus eum in veritate.
 
Voluntatem timentium se faciet
et deprecationem eorum exaudiet et salvos faciet eos.
Custodit Dominus omnes diligentes se
et omnes peccatores disperdet.
 
Laudationem Domini loquetur os meum,
et benedicat omnis caro nomini sancto eius
in sæculum et in sæculum sæculi.
Allelúia
Ego sum via et véritas et vita, dicit Dóminus; nemo venit ad Patrem nisi per me.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 6, 1-5 FRA  L/F  CMT
Factum est in sabbato, cum transiret Iesus per sata, et vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus.
Quidam autem pharisæorum dixerunt: « Quid facitis, quod non licet in sabbatis? ».
Et respondens Iesus ad eos dixit: « Nec hoc legistis, quod fecit David, cum esurisset ipse et qui cum eo erant? Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his, qui cum ipso erant, quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus? ».
Et dicebat illis: « Dominus est sabbati Filius hominis ».
Ad Offertorium