Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria VI - Hebd XXII
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 4, 1-5 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. Hic iam quæritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Mihi autem pro minimo est, ut a vobis iudicer aut ab humano die. Sed neque meipsum iudico; nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Qui autem iudicat me, Dominus est! Itaque nolite ante tempus quidquam iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo.
Psalmus responsorius 37(36), 3-4, 5-6, 27-28, 39-40 FRA  L/F  CMT
R/ Salus iustórum a Dómino est.
Spera in Domino et fac bonitatem,
et inhabitabis terram et pasceris in fide.
Delectare in Domino,
et dabit tibi petitiones cordis tui.
 
Committe Domino viam tuam et spera in eo,
et ipse faciet;
et educet quasi lumen iustitiam tuam
et iudicium tuum tamquam meridiem.
 
Declina a malo et fac bonum,
et inhabitabis in sæculum sæculi.
Quia Dominus amat iudicium,
et non derelinquet sanctos suos.
Iniusti in æternum disperibunt,
et semen impiorum exterminabitur.
 
Salus autem iustorum a Domino,
et protector eorum in tempore tribulationis.
Et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos
et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos,
quia speraverunt in eo.
Allelúia
Ego sum lux mundi, dicit Dóminus; qui séquitur me habébit lucem vitæ.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 5, 33-39 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Dixerunt ad Iesum pharisæi et scribæ: « Discipuli Ioannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt, similiter et pharisæorum; tui autem edunt et bibunt ».
Quibus Iesus ait: « Numquid potestis convivas nuptiarum, dum cum illis est sponsus, facere ieiunare? Venient autem dies; et cum ablatus fuerit ab illis sponsus, tunc ieiunabunt in illis diebus ».
Dicebat autem et similitudinem ad illos: « Nemo abscindit commissuram a vestimento novo et immittit in vestimentum vetus; alioquin et novum rumpet, et veteri non conveniet commissura a novo.
Et nemo mittit vinum novum in utres veteres; alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur, et utres peribunt; sed vinum novum in utres novos mittendum est. Et nemo bibens vetus vult novum; dicit enim: «Vetus melius est!» ».
Ad Offertorium