Feria IV - Hebd XXII
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Colossénses 1, 1-8
FRA •
L/F •
CMT
Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Timotheus frater his, qui sunt Colossis, sanctis et fidelibus fratribus in Christo: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro.
Gratias agimus Deo Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes, audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem, quam habetis in sanctos omnes, propter spem, quæ reposita est vobis in cælis, quam ante audistis in verbo veritatis Evangelii, quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est fructificans et crescens, sicut et in vobis, ex ea die, qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate; sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro nobis minister Christi, qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu.
Psalmus responsorius 52(51), 10, 11
FRA •
L/F •
CMT
R/ Sperávi in misericórdia tua, Dómine, in ætérnum.
Ego autem sicut virens oliva in domo Dei.
Speravi in misericordia Dei
in æternum et in sæculum sæculi.
Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti;
et exspectabo nomen tuum,
quoniam bonum est, in conspectu sanctorum tuorum.
Allelúia
Evangelizáre paupéribus misit me Dóminus, prædicare captívis remissiónem.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 4, 38-44
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Surgens Iesus de synagoga introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magna febri; et rogaverunt illum pro ea. Et stans super illam imperavit febri, et dimisit illam; et continuo surgens ministrabat illis.
Cum sol autem occidisset, omnes, qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum; at ille singulis manus imponens curabat eos. Exibant autem dæmonia a multis clamantia et dicentia: « Tu es Filius Dei ». Et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum.
Facta autem die, egressus ibat in desertum locum; et turbæ requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum, ne discederet ab eis. Quibus ille ait: « Et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum ». Et erat prædicans in synagogis Iudææ.