Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd XXII
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 3, 1-9 FRA • L/F • CMT
Fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus, tamquam parvulis in Christo. Lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim poteratis. Sed ne nunc quidem potestis, adhuc enim estis carnales. Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis?
Cum enim quis dicit: « Ego quidem sum Pauli », alius autem: « Ego Apollo », nonne homines estis? Quid igitur est Apollo? Quid vero Paulus? Ministri, per quos credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit. Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit; itaque neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus. Qui plantat autem et qui rigat unum sunt; unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. Dei enim sumus adiutores: Dei agri cultura estis, Dei ædificatio estis.
Psalmus responsorius 33(32), 12-13, 14-15, 20-21 FRA • L/F • CMT
R/ Beátus pópulus quem elégit Dóminus in hereditátem sibi.
Beata gens, cui Dominus est Deus,
populus, quem elegit in hereditatem sibi.
De cælo respexit Dominus,
vidit omnes filios hominum.
 
De loco habitaculi sui respexit
super omnes, qui habitant terram,
qui finxit singillatim corda eorum,
qui intellegit omnia opera eorum.
 
Anima nostra sustinet Dominum,
quoniam adiutor et protector noster est;
quia in eo lætabitur cor nostrum,
et in nomine sancto eius speravimus.
Allelúia
Evangelizáre paupéribus misit me Dóminus, prædicare captívis remissiónem.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 4, 38-44 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Surgens Iesus de synagoga introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magna febri; et rogaverunt illum pro ea. Et stans super illam imperavit febri, et dimisit illam; et continuo surgens ministrabat illis.
Cum sol autem occidisset, omnes, qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum; at ille singulis manus imponens curabat eos. Exibant autem dæmonia a multis clamantia et dicentia: « Tu es Filius Dei ». Et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum.
Facta autem die, egressus ibat in desertum locum; et turbæ requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum, ne discederet ab eis. Quibus ille ait: « Et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum ». Et erat prædicans in synagogis Iudææ.
Ad Offertorium