Dominica XXIII
Tempus « per annum » - Anno A
Léctio libri Ezechiélis prophétæ 33, 7-9
FRA •
L/F •
CMT
Hæc dicit Dominus:
« Te autem, fili hominis, speculatorem dedi domui Israel. Audiens ergo ex ore meo sermonem, commonebis eos ex me. Si, me dicente ad impium: Impie, morte morieris, non fueris locutus, ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. Si autem commonueris impium, ut a viis suis convertatur, et ille non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur, porro tu animam tuam liberasti ».
Psalmus responsorius 95(94), 1-2, 6-7, 8.9
FRA •
L/F •
CMT
R/ Utinam hódie vocem Dómini audiátis: « Nolíte obduráre corda vestra ».
Venite, exsultemus Domino;
iubilemus Deo salutari nostro.
Præoccupemus faciem eius in confessione,
et in psalmis iubilemus ei.
Venite, adoremus et procidamus,
et genua flectamus ante Dominum, qui fecit nos,
quia ipse est Deus noster,
et nos populus pascuæ eius et oves manus eius.
Utinam hodie vocem eius audiatis:
« Nolite obdurare corda vestra,
sicut in Meriba, secundum diem Massa in deserto,
ubi tentaverunt me patres vestri:
probaverunt me, etsi viderunt opera mea ».
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 13, 8-10
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. Nam: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Dilectio proximo malum non operatur; plenitudo ergo legis est dilectio.
Allelúia
Deus erat in Christo mundum reconcílians sibi, et pósuit in nobis verbum reconciliatiónis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 18, 15-20
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Si peccaverit in te frater tuus, vade, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum; si autem non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum; quod si noluerit audire eos, dic Ecclesiæ; si autem et Ecclesiam noluerit audire, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.
Amen dico vobis: Quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata in cælo; et, quæcumque solveritis super terram, erunt soluta in cælo.
Iterum dico vobis: Si duo ex vobis consenserint super terram de omni re, quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est. Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum ».