Dominica XXIII
Tempus « per annum » - Anno C
Léctio libri Sapiéntiæ 9, 13-18
FRA •
L/F •
CMT
Quis hominum poterit scire consilium Dei? Aut quis poterit cogitare quid velit Dominus? Cogitationes enim mortalium timidæ, et incertæ providentiæ nostræ: corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.
Et difficile conicimus, quæ in terra sunt, et, quæ in prospectu sunt, invenimus cum labore; quæ autem in cælis sunt, quis investigabit? Consilium autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis? Et sic correctæ sunt semitæ eorum, qui sunt in terris; et, quæ tibi placent, didicerunt homines et salvati per sapientiam sunt ».
Psalmus responsorius 90(89), 3-4, 5-6, 12-13, 14.17
FRA •
L/F •
CMT
R/ Dómine, refúgium factus es nobis, a generatióne in generatiónem.
Reducis hominem in pulverem;
et dixisti: « Revertimini, filii hominum ».
Quoniam mille anni ante oculos tuos
tamquam dies hesterna, quæ præteriit,
et custodia in nocte.
Perfundis eos somno,
erunt mane sicut herba succrescens:
mane floret et crescit,
vespere decidit et arescit.
Dinumerare dies nostros sic doce nos,
ut inducamus cor ad sapientiam.
Convertere, Domine, usquequo?
Et deprecabilis esto super servos tuos.
Reple nos mane misericordia tua,
et exsultabimus et delectabimur omnibus diebus nostris.
Et sit splendor Domini Dei nostri super nos,
et opera manuum nostrarum confirma super nos,
et opus manuum nostrarum confirma.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Philémonem 9b-10. 12-17
FRA •
L/F •
CMT
Carissime:
Ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Christi Iesu; obsecro te de meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo, quem remisi tibi: eum, hoc est viscera mea; quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii. Sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium. Forsitan enim ideo discessit ad horam, ut æternum illum reciperes, iam non ut servum sed plus servo, carissimum fratrem, maxime mihi, quanto autem magis tibi et in carne et in Domino. Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Allelúia
Fáciem tuam illúmina super servum tuum, et doce me iustificatiónes tuas.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 14, 25-33
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Ibant turbæ multæ cum Iesu; et conversus dixit ad illos: « Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc et animam suam, non potest esse meus discipulus.
Et, qui non baiulat crucem suam et venit post me, non potest esse meus discipulus. Quis enim ex vobis volens turrem ædificare, non prius sedens computat sumptus, si habet ad perficiendum? Ne, posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere, omnes, qui vident, incipiant illudere ei dicentes: «Hic homo cœpit ædificare et non potuit consummare».
Aut quis rex, iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem milibus occurrere ei, qui cum viginti milibus venit ad se? Alioquin, adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea, quæ pacis sunt.
Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus, quæ possidet, non potest meus esse discipulus ».