Feria II - Hebd XXIII
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 5, 1-8
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris aliquis habeat. Et vos inflati estis et non magis luctum habuistis, ut tollatur de medio vestrum, qui hoc opus fecit? Ego quidem absens corpore, præsens autem spiritu, iam iudicavi ut præsens eum, qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Iesu, congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini nostri Iesu, tradere huiusmodi Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini.
Non bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova consparsio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus! Itaque festa celebremus, non in fermento veteri neque in fermento malitiæ et nequitiæ, sed in azymis sinceritatis et veritatis.
Psalmus responsorius 5, 5-6, 7, 12
FRA •
L/F •
CMT
R/ Dómine, deduc me in iustítia tua.
Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es;
neque habitabit iuxta te malignus,
neque permanebunt iniusti ante oculos tuos.
Odisti omnes, qui operantur iniquitatem,
perdes omnes, qui loquuntur mendacium;
virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.
Et omnes, qui sperant in te,
lætentur, in æternum exsultent.
Obumbrabis eis, et gloriabuntur in te,
qui diligunt nomen tuum.
Allelúia
Oves meæ vocem meam aúdiunt, dicit Dóminus; et ego congnósco eas, et sequúntur me.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 6, 6-11
FRA •
L/F •
CMT
Factum est in sabbato, ut intraret Iesus in synagogam et doceret; et erat ibi homo, et manus eius dextra erat arida. Observabant autem illum scribæ et pharisæi, si sabbato curaret, ut invenirent accusare illum.
Ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini, qui habebat manum aridam: « Surge et sta in medium ». Et surgens stetit. Ait autem ad illos Iesus: « Interrogo vos, si licet sabbato bene facere an male; animam salvam facere an perdere? ». Et circumspectis omnibus illis, dixit illi: « Extende manum tuam ». Et fecit; et restituta est manus eius.
Ipsi autem repleti sunt insipientia et colloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu.