Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria III - Hebd XXIII
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 6, 1-11 FRA • L/F • CMT
Fratres:
Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos? An nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt? Et si in vobis iudicabitur mundus, indigni estis minimis iudiciis? Nescitis quoniam angelos iudicabimus, quanto magis sæcularia? Sæcularia igitur iudicia si habueritis, contemptibiles, qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad iudicandum?
Ad verecundiam vestram dico! Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratrem suum? Sed frater cum fratre iudicio contendit, et hoc apud infideles? Iam quidem omnino defectio est vobis, quod iudicia habetis inter vosmetipsos! Quare non magis iniuriam accipitis, quare non magis fraudem patimini? Sed vos iniuriam facitis et fraudatis, et hoc fratribus!
An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari, non ebriosi, non maledici, non rapaces regnum Dei possidebunt. Et hæc quidam fuistis. Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri!
Psalmus responsorius 149, 1-2, 3-4, 5-6a.9b FRA • L/F • CMT
R/ Beneplácitum est Dómino in pópulo suo.
vel
R/ Allelúia.
Cantate Domino canticum novum;
laus eius in ecclesia sanctorum.
Lætetur Israel in eo, qui fecit eum,
et filii Sion exsultent in rege suo.
 
Laudent nomen eius in choro,
in tympano et cithara psallant ei.
Quia beneplacitum est Domino in populo suo,
et honorabit mansuetos in salute.
 
Iubilent sancti in gloria,
lætentur in cubilibus suis.
Exaltationes Dei in gutture eorum.
Gloria hæc est omnibus sanctis eius.
Allelúia
Ego vos elégi de mundo, ut eátis et fructum afferátis, et fructus vester máneat, dicit Dóminus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 6, 12-19 FRA • L/F • CMT
Factum est autem in illis diebus, exiit Iesus in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei.
Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit Duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit: Simonem, quem et cognominavit Petrum, et Andream fratrem eius et Iacobum et Ioannem et Philippum et Bartholomæum et Matthæum et Thomam et Iacobum Alphæi et Simonem, qui vocatur Zelotes, et Iudam Iacobi et Iudam Iscarioth, qui fuit proditor.
Et descendens cum illis stetit in loco campestri, et turba multa discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudæa et Ierusalem et maritima Tyri et Sidonis, qui venerunt, ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis; et, qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.
Et omnis turba quærebant eum tangere, quia virtus de illo exibat et sanabat omnes.
Ad Offertorium