Sabbato - Hebd XXIII
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Timótheum 1, 15-17
FRA •
L/F •
CMT
Carissime:
Fidelis sermo et omni acceptione dignus: Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere; quorum primus ego sum, sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum, qui credituri sunt illi in vitam æternam.
Regi autem sæculorum, incorruptibili, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.
Psalmus responsorius 113(112), 1-2, 3-4, 5a.6-7
FRA •
L/F •
CMT
R/ Sit nomen Dómini benedíctum in sæcula!
vel
R/ Allelúia.
Laudate, pueri Domini,
laudate nomen Domini.
Sit nomen Domini benedictum
ex hoc nunc et usque in sæculum.
A solis ortu usque ad occasum
laudabile nomen Domini.
Excelsus super omnes gentes Dominus,
super cælos gloria eius.
Quis sicut Dominus Deus noster,
et se inclinat, ut respiciat
in cælum et in terram?
Suscitans de terra inopem,
de stercore erigens pauperem.
Allelúia
Si quis díligit me, sermónem meum servábit, dicit Dóminus, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 6, 43-49
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Non est arbor bona faciens fructum malum, neque iterum arbor mala faciens fructum bonum. Unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur; neque enim de spinis colligunt ficus, neque de rubo vindemiant uvam. Bonus homo de bono thesauro cordis profert bonum, et malus homo de malo profert malum: ex abundantia enim cordis os eius loquitur.
Quid autem vocatis me: «Domine, Domine», et non facitis, quæ dico? Omnis, qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos, ostendam vobis cui similis sit: similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum et posuit fundamentum supra petram; inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi et non potuit eam movere; bene enim ædificata erat. Qui autem audivit et non fecit, similis est homini ædificanti domum suam supra terram sine fundamento; in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna ».