Sabbato - Hebd XXIII
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 10, 14-22
FRA •
L/F •
CMT
Carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura. Ut prudentibus loquor; vos iudicate, quod dico: Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Et panis, quem frangimus, nonne communicatio corporis Christi est? Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane participamur. Videte Israel secundum carnem: nonne, qui edunt hostias, communicantes sunt altari?
Quid ergo dico? Quod idolothytum sit aliquid? Aut quod idolum sit aliquid? Sed, quæ immolant, dæmoniis immolant et non Deo; nolo autem vos communicantes fieri dæmoniis. Non potestis calicem Domini bibere et calicem dæmoniorum; non potestis mensæ Domini participes esse et mensæ dæmoniorum. An æmulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus?
Psalmus responsorius 116(115), 12-13, 17-18
FRA •
L/F •
CMT
R/ Tibi, Dómine, sacrificábo hóstiam laudis.
vel
R/ Allelúia.
Quid retribuam Domino
pro omnibus, quæ retribuit mihi?
Calicem salutaris accipiam
et nomen Domini invocabo.
Tibi sacrificabo hostiam laudis
et nomen Domini invocabo.
Vota mea Domino reddam
coram omni populo eius.
Allelúia
Si quis díligit me, sermónem meum servábit, dicit Dóminus, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 6, 43-49
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Non est arbor bona faciens fructum malum, neque iterum arbor mala faciens fructum bonum. Unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur; neque enim de spinis colligunt ficus, neque de rubo vindemiant uvam. Bonus homo de bono thesauro cordis profert bonum, et malus homo de malo profert malum: ex abundantia enim cordis os eius loquitur.
Quid autem vocatis me: «Domine, Domine», et non facitis, quæ dico? Omnis, qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos, ostendam vobis cui similis sit: similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum et posuit fundamentum supra petram; inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi et non potuit eam movere; bene enim ædificata erat. Qui autem audivit et non fecit, similis est homini ædificanti domum suam supra terram sine fundamento; in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna ».