Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria VI - Hebd XXIII
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Timótheum 1, 1-2.12-14 FRA  L/F  CMT
Paulus, apostolus Christi Iesu secundum præceptum Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostræ, Timotheo germano filio in fide: gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.
Gratiam habeo ei, qui me confortavit, Christo Iesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit ponens in ministerio, qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate; superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione, quæ sunt in Christo Iesu.
Psalmus responsorius 16(15), 1-2a.5, 7-8, 11 FRA  L/F  CMT
R/ Tu es, Dómine, pars hereditátis meæ.
Conserva me, Deus, quoniam speravi in te.
Dixi Domino: « Dominus meus es tu ».
Dominus pars hereditatis meæ et calicis mei:
tu es qui detines sortem meam.
 
Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum;
insuper et in noctibus erudierunt me renes mei.
Proponebam Dominum in conspectu meo semper;
quoniam a dextris est mihi, non commovebor.
 
Notas mihi facies vias vitæ,
plenitudinem lætitiæ cum vultu tuo,
delectationes in dextera tua usque in finem.
Allelúia
Sermo tuus, Dómine, véritas est; sanctífica nos in veritáte.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 6, 39-42 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Dixit Iesus discipulis similitudinem: « Numquid potest cæcus cæcum ducere? Nonne ambo in foveam cadent?
Non est discipulus super magistrum; perfectus autem omnis erit sicut magister eius.
Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quæ in oculo tuo est, non consideras? Quomodo potes dicere fratri tuo: «Frater, sine eiciam festucam, quæ est in oculo tuo», ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies, ut educas festucam, quæ est in oculo fratris tui ».
Ad Offertorium