Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd XXIII
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 7, 25-31 FRA  L/F  CMT
Fratres:
De virginibus præceptum Domini non habeo; consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. Alligatus es uxori? Noli quærere solutionem. Solutus es ab uxore? Noli quærere uxorem. Si autem acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccavit. Tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi, ego autem vobis parco.
Hoc itaque dico, fratres, tempus breviatum est; reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint, et qui flent, tamquam non flentes, et qui gaudent, tamquam non gaudentes, et qui emunt, tamquam non possidentes, et qui utuntur hoc mundo, tamquam non abutentes; præterit enim figura huius mundi.
Psalmus responsorius 45(44), 11.12, 14-15, 16-17 FRA  L/F  CMT
R/ Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam.
Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam
et obliviscere populum tuum et domum patris tui;
et concupiscet rex speciem tuam.
Quoniam ipse est dominus tuus, et adora eum.
 
Gloriosa nimis filia regis intrinsecus,
texturis aureis circumamicta.
In vestibus variegatis adducetur regi;
virgines post eam, proximæ eius, afferuntur tibi.
 
Afferuntur in lætitia et exsultatione,
adducuntur in domum regis.
Pro patribus tuis erunt tibi filii;
constitues eos principes super omnem terram.
Allelúia
Gaudéte in illa die et exsultáte, dicit Dóminus; ecce enim merces vestra multa in cælo.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 6, 20-26 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Elevatis oculis suis in discipulos suos, dicebat Iesus:
« Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.
Beati, qui nunc esuritis, quia saturabimini.
Beati, qui nunc fletis, quia ridebitis.
Beati eritis, cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. Gaudete in illa die et exsultate, ecce enim merces vestra multa in cælo; secundum hæc enim faciebant prophetis patres eorum.
Verumtamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram!
Væ vobis, qui saturati estis nunc, quia esurietis!
Væ vobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis!
Væ, cum bene vobis dixerint omnes homines! Secundum hæc enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.
Ad Offertorium