Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica XXIV
Tempus « per annum » - Anno C
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri Exodi 32, 7-11. 13-14 FRA • L/F • CMT
In diebus illis:
Locutus est Dominus ad Moysen: « Vade, descende; peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti. Recesserunt cito de via, quam præcepi eis, feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt: "Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Ægypti!" ».
Rursumque ait Dominus ad Moysen: « Cerno quod populus iste duræ cervicis sit; dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos faciamque te in gentem magnam ».
Moyses autem orabat Dominum Deum suum dicens: « Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti in fortitudine magna et in manu robusta?
Recordare Abraham, Isaac et Israel servorum tuorum, quibus iurasti per temetipsum dicens: "Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper" ».
Placatusque est Dominus, ne faceret malum, quod locutus fuerat adversus populum suum.
Psalmus responsorius 51(50), 3-4, 12-13, 17.19 FRA • L/F • CMT
R/ Surgam et ibo ad patrem meum.
Miserere mei, Deus, secundum misericordiam tuam;
et secundum multitudinem miserationum tuarum
dele iniquitatem meam.
Amplius lava me ab iniquitate mea,
et a peccato meo munda me.
 
Cor mundum crea in me, Deus,
et spiritum firmum innova in visceribus meis.
Ne proicias me a facie tua,
et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
 
Domine, labia mea aperies,
et os meum annuntiabit laudem tuam.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus;
cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Timótheum 1, 12-17 FRA • L/F • CMT
Carissime:
Gratiam habeo ei, qui me confortavit, Christo Iesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit ponens in ministerio, qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate; superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione, quæ sunt in Christo Iesu.
Fidelis sermo et omni acceptione dignus: Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere; quorum primus ego sum, sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum, qui credituri sunt illi in vitam æternam.
Regi autem sæculorum, incorruptibili, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.
Allelúia
Deus erat in Christo mundum reconcílians sibi, et pósuit in nobis verbum reconciliatiónis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 15, 1-32 vel brevior • FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Erant appropinquantes Iesu omnes publicani et peccatores, ut audirent illum. Et murmurabant pharisæi et scribæ dicentes: « Hic peccatores recipit et manducat cum illis ».
Et ait ad illos parabolam istam dicens: « Quis ex vobis homo, qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam, quæ perierat, donec inveniat illam? Et cum invenerit eam, imponit in umeros suos gaudens et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis: «Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat».
Dico vobis: Ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pænitentiam agente quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent pænitentia.
Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam et everrit domum et quærit diligenter, donec inveniat? Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas dicens: «Congratulamini mihi, quia inveni drachmam, quam perdideram».
Ita dico vobis: Gaudium fit coram angelis Dei super uno peccatore pænitentiam agente ».
Ait autem: « Homo quidam habebat duos filios. Et dixit adulescentior ex illis patri: «Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit». Et divisit illis substantiam. Et non post multos dies, congregatis omnibus, adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere. Et abiit et adhæsit uni civium regionis illius, et misit illum in villam suam, ut pasceret porcos; et cupiebat saturari de siliquis, quas porci manducabant, et nemo illi dabat.
In se autem reversus dixit: «Quanti mercennarii patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo. Surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi: Pater, peccavi in cælum et coram te et iam non sum dignus vocari filius tuus; fac me sicut unum de mercennariis tuis». Et surgens venit ad patrem suum.
Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et accurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum.
Dixitque ei filius: «Pater, peccavi in cælum et coram te; iam non sum dignus vocari filius tuus».
Dixit autem pater ad servos suos: «Cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calceamenta in pedes et adducite vitulum saginatum, occidite et manducemus et epulemur, quia hic filius meus mortuus erat et revixit, perierat et inventus est». Et cœperunt epulari.
Erat autem filius eius senior in agro et, cum veniret et appropinquaret domui, audivit symphoniam et choros et vocavit unum de servis et interrogavit quæ hæc essent.
Isque dixit illi: «Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit». Indignatus est autem et nolebat introire. Pater ergo illius egressus cœpit rogare illum.
At ille respondens dixit patri suo: «Ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum præterii, et numquam dedisti mihi hædum, ut cum amicis meis epularer; sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam tuam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum».
At ipse dixit illi: «Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt; epulari autem et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat et revixit, perierat et inventus est» ».
Credo
vel brevior:
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 15, 1-10 FRA • L/F
In illo tempore:
Erant appropinquantes Iesu omnes publicani et peccatores, ut audirent illum. Et murmurabant pharisæi et scribæ dicentes: « Hic peccatores recipit et manducat cum illis ».
Et ait ad illos parabolam istam dicens: « Quis ex vobis homo, qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam, quæ perierat, donec inveniat illam? Et cum invenerit eam, imponit in umeros suos gaudens et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis: «Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat».
Dico vobis: Ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pænitentiam agente quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent pænitentia.
Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam et everrit domum et quærit diligenter, donec inveniat? Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas dicens: «Congratulamini mihi, quia inveni drachmam, quam perdideram».
Ita dico vobis: Gaudium fit coram angelis Dei super uno peccatore pænitentiam agente ».
Credo