Feria V - Hebd XXIV
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 15, 1-11
FRA •
L/F •
CMT
Notum vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, per quod et salvamini, qua ratione evangelizaverim vobis, si tenetis, nisi si frustra credidistis!
Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas et quia sepultus est et quia suscitatus est tertia die secundum Scripturas et quia visus est Cephæ et post hæc Duodecim; deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt; deinde visus est Iacobo, deinde apostolis omnibus; novissime autem omnium, tamquam abortivo, visus est et mihi.
Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei; gratia autem Dei sum id, quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi; non ego autem, sed gratia Dei mecum.
Igitur sive ego sive illi, sic prædicamus, et sic credidistis.
Psalmus responsorius 118(117), 1-2, 16ab.17, 28
FRA •
L/F •
CMT
R/ Confitémini Dómino, quóniam bonus.
vel
R/ Allelúia
Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in sæculum misericordia eius.
Dicat nunc Israel, quoniam bonus,
quoniam in sæculum misericordia eius.
Dextera Domini exaltata est;
dextera Domini fecit virtutem! ».
Non moriar, sed vivam
et narrabo opera Domini.
Deus meus es tu, et confitebor tibi,
Deus meus, et exaltabo te.
Allelúia
Veníte ad me, omnes qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos, dicit Dóminus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 7, 36-50
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Rogabat autem Iesum quidam de pharisæis, ut manducaret cum illo; et ingressus domum pharisæi discubuit. Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti; et stans retro secus pedes eius flens lacrimis cœpit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius et unguento ungebat.
Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: « Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis mulier, quæ tangit eum, quia peccatrix est ».
Et respondens Iesus dixit ad illum: « Simon, habeo tibi aliquid dicere ».
At ille ait: « Magister, dic ».
« Duo debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta. Non habentibus illis, unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eorum plus diliget eum? ».
Respondens Simon dixit: « Æstimo quia is, cui plus donavit ».
At ille dixit ei: « Recte iudicasti ».
Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: « Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti; hæc autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit. Osculum mihi non dedisti; hæc autem, ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos. Oleo caput meum non unxisti; hæc autem unguento unxit pedes meos. Propter quod dico tibi: Remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multum; cui autem minus dimittitur, minus diligit ».
Dixit autem ad illam: « Remissa sunt peccata tua ».
Et cœperunt, qui simul accumbebant, dicere intra se: « Quis est hic, qui etiam peccata dimittit?».
Dixit autem ad mulierem: « Fides tua te salvam fecit; vade in pace! ».