Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria II - Hebd XXIV
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Timótheum 2, 1-8 FRA  L/F  CMT
Carissime:
Obsecro primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. Hoc bonum est et acceptum coram salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire.
Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis; in quod positus sum ego prædicator et apostolus — veritatem dico, non mentior — doctor gentium in fide et veritate.
Volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione.
Psalmus responsorius 28(27), 2, 7, 8-9 FRA  L/F  CMT
R/ Benedíctus Dóminus, quóniam exaudívit vocem deprecatiónis meæ.
Exaudi vocem deprecationis meæ, dum clamo ad te,
dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.
 
Dominus adiutor meus et protector meus,
in ipso speravit cor meum, et adiutus sum,
et exsultavit cor meum,
et in cantico meo confitebor ei.
 
Dominus fortitudo plebi suæ,
et refugium salvationum christi sui est.
Salvum fac populum tuum et benedic hereditati tuæ
et pasce eos et extolle illos usque in æternum.
Allelúia
Sic enim diléxit Deus mundum, ut Fílium suum unigénitum daret; omnis qui credit in eum habet vitam æternam.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 7, 1-10 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Cum implesset Iesus omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum. Centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus, qui illi erat pretiosus. Et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudæorum rogans eum, ut veniret et salvaret servum eius.
At illi cum venissent ad Iesum, rogabant eum sollicite dicentes: « Dignus est, ut hoc illi præstes: diligit enim gentem nostram et synagogam ipse ædificavit nobis ». Iesus autem ibat cum illis.
At cum iam non longe esset a domo, misit centurio amicos dicens ei: « Domine, noli vexari; non enim dignus sum, ut sub tectum meum intres, propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus, ut venirem ad te; sed dic verbo, et sanetur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: «Vade», et vadit; et alii: «Veni», et venit; et servo meo: «Fac hoc», et facit ».
Quo audito, Iesus miratus est eum et conversus sequentibus se turbis dixit: « Dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni! ».
Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum sanum.
Ad Offertorium