Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria II - Hebd XXIV
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 11, 17-26.33 FRA • L/F • CMT
Fratres:
Hoc præcipio, non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis. Primum quidem convenientibus vobis in Ecclesia, audio scissuras inter vos esse et ex parte credo. Nam oportet et hæreses inter vos esse, ut et, qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. Convenientibus ergo vobis in unum, non est dominicam cenam manducare; unusquisque enim suam cenam præsumit in manducando, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? Aut Ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudabo vos? In hoc non laudo!
Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem et gratias agens fregit et dixit: « Hoc est corpus meum, quod pro vobis est; hoc facite in meam commemorationem »; similiter et calicem, postquam cenatum est, dicens: « Hic calix novum testamentum est in meo sanguine; hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem ». Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiatis, donec veniat.
Itaque, fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.
Psalmus responsorius 40(39), 7-8a, 8b-9, 10, 17 FRA • L/F • CMT
R/ Mortem Dómini annuntiáte, donec véniat.
Sacrificium et oblationem noluisti,
aures autem fodisti mihi.
Holocaustum et pro peccato non postulasti,
tunc dixi: « Ecce venio ».
 
« In volumine libri scriptum est de me
facere voluntatem tuam.
Deus meus, volui,
et lex tua in præcordiis meis ».
 
Annuntiavi iustitiam tuam in ecclesia magna;
ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu scisti.
 
Exsultent et lætentur in te omnes quærentes te;
et dicant semper: « Magnificetur Dominus »,
qui diligunt salutare tuum.
Allelúia
Sic enim diléxit Deus mundum, ut Fílium suum unigénitum daret; omnis qui credit in eum habet vitam æternam.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 7, 1-10 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Cum implesset Iesus omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum. Centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus, qui illi erat pretiosus. Et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudæorum rogans eum, ut veniret et salvaret servum eius.
At illi cum venissent ad Iesum, rogabant eum sollicite dicentes: « Dignus est, ut hoc illi præstes: diligit enim gentem nostram et synagogam ipse ædificavit nobis ». Iesus autem ibat cum illis.
At cum iam non longe esset a domo, misit centurio amicos dicens ei: « Domine, noli vexari; non enim dignus sum, ut sub tectum meum intres, propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus, ut venirem ad te; sed dic verbo, et sanetur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: «Vade», et vadit; et alii: «Veni», et venit; et servo meo: «Fac hoc», et facit ».
Quo audito, Iesus miratus est eum et conversus sequentibus se turbis dixit: « Dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni! ».
Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum sanum.
Ad Offertorium