Feria III - Hebd XXIV
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Timótheum 3, 1-13
FRA •
L/F •
CMT
Carissime:
Fidelis sermo: si quis episcopatum appetit, bonum opus desiderat. Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem, non vinolentum, non percussorem sed modestum, non litigiosum, non cupidum, suæ domui bene præpositum, filios habentem in subiectione cum omni castitate — si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo Ecclesiæ Dei curam habebit? —, non neophytum, ne in superbia elatus in iudicium incidat Diaboli. Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his, qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat et laqueum Diaboli.
Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes, habentes mysterium fidei in conscientia pura. Et hi autem probentur primum, deinde ministrent nullum crimen habentes. Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint et suis domibus; qui enim bene ministraverint, gradum sibi bonum acquirent et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Iesu.
Psalmus responsorius 101(100), 1-2ab, 2cd-3ab, 5, 6
FRA •
L/F •
CMT
R/ Perambulábo in innocéntia cordis mei.
Misericordiam et iudicium cantabo;
tibi, Domine, psallam.
Intellegam in via immaculata;
quando venies ad me?
Perambulabo in innocentia cordis mei,
in medio domus meæ.
Non proponam ante oculos meos rem iniustam;
facientem prævaricationes odio habebo.
Detrahentem secreto proximo suo,
hunc cessare faciam;
superbum oculo et inflatum corde,
hunc non sustinebo.
Oculi mei ad fideles terræ, ut sedeant mecum;
qui ambulat in via immaculata, hic mihi ministrabit.
Allelúia
Prophéta magnus surréxit in nobis, et Deus visitávit plebem suam.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 7, 11-17
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Ivit Iesus in civitatem, quæ vocatur Naim, et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa. Cum autem appropinquaret portæ civitatis, et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suæ; et hæc vidua erat, et turba civitatis multa cum illa.
Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super ea dixit illi: « Noli flere! ». Et accessit et tetigit loculum; hi autem, qui portabant, steterunt. Et ait: « Adulescens, tibi dico: Surge! ». Et resedit, qui erat mortuus, et cœpit loqui; et dedit illum matri suæ.
Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: « Propheta magnus surrexit in nobis » et: « Deus visitavit plebem suam ». Et exiit hic sermo in universam Iudæam de eo et omnem circa regionem.