Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria VI - Hebd XXIV
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Timótheum 6, 2c-12 FRA  L/F  CMT
Carissime:
Hæc doce et exhortare. Si quis aliter docet et non accedit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ, superbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ, conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum esse pietatem. Est autem quæstus magnus pietas cum sufficientia. Nihil enim intulimus in mundum, quia nec auferre quid possumus; habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti erimus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum et desideria multa stulta et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem; radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis. Tu autem, o homo Dei, hæc fuge; sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, ad quam vocatus es, et confessus es bonam confessionem coram multis testibus.
Psalmus responsorius 49(48), 6-7, 8-10, 17-18, 19-20 FRA  L/F  CMT
R/ Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum cælórum.
Cur timebo in diebus malis,
cum iniquitas supplantantium circumdabit me?
Qui confidunt in virtute sua
et in multitudine divitiarum suarum gloriantur.
 
Etenim seipsum non redimet homo;
non dabit Deo propitiationem suam.
Nimium est pretium redemptionis animæ eius:
ad ultimum deficiet,
ut vivat usque in finem nec videat interitum.
 
Ne timueris, cum dives factus fuerit homo,
et cum multiplicata fuerit gloria domus eius.
Quoniam, cum interierit, non sumet omnia,
neque descendet cum eo gloria eius.
 
Cum animæ suæ in vita ipsius benedixerit:
« Laudabunt te quod benefecisti tibi »,
tamen introibit ad progeniem patrum suorum,
qui in æternum non videbunt lumen.
Allelúia
Benedíctus es, Pater, Dómine cæli et terræ, quia mystéria regni párvulis revelásti.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 8, 1-3 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Iter faciebat Iesus per civitatem et castellum prædicans et evangelizans regnum Dei; et Duodecim cum illo et mulieres aliquæ, quæ erant curatæ ab spiritibus malignis et infirmitatibus: Maria, quæ vocatur Magdalene, de qua dæmonia septem exierant, et Ioanna uxor Chuza, procuratoris Herodis, et Susanna et aliæ multæ, quæ ministrabant eis de facultatibus suis.
Ad Offertorium