Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria VI - Hebd XXIV
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 15, 12-20 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Si autem Christus prædicatur quod suscitatus est a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est? Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus suscitatus est! Si autem Christus non suscitatus est, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra; invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si revera mortui non resurgunt. Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit; quod si Christus non resurrexit, stulta est fides vestra; adhuc estis in peccatis vestris. Ergo et, qui dormierunt in Christo, perierunt. Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.
Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiæ dormientium.
Psalmus responsorius 17(16), 1, 6-7, 8.15 FRA  L/F  CMT
R/ Satiábor, cum evigilávero, conspéctu tuo, Dómine.
Exaudi, Domine, iustitiam meam,
intende deprecationem meam.
Auribus percipe orationem meam,
non in labiis dolosis.
 
Ego ad te clamavi, quoniam exaudis me, Deus;
inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea.
Mirifica misericordias tuas,
qui salvos facis ab insurgentibus sperantes in dextera tua.
 
Custodi me ut pupillam oculi,
sub umbra alarum tuarum protege me
Ego autem in iustitia videbo faciem tuam;
satiabor, cum evigilavero, conspectu tuo.
Allelúia
Benedíctus es, Pater, Dómine cæli et terræ, quia mystéria regni párvulis revelásti.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 8, 1-3 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Iter faciebat Iesus per civitatem et castellum prædicans et evangelizans regnum Dei; et Duodecim cum illo et mulieres aliquæ, quæ erant curatæ ab spiritibus malignis et infirmitatibus: Maria, quæ vocatur Magdalene, de qua dæmonia septem exierant, et Ioanna uxor Chuza, procuratoris Herodis, et Susanna et aliæ multæ, quæ ministrabant eis de facultatibus suis.
Ad Offertorium