Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd XXIV
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 12, 31; 13, 1-13 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Æmulamini charismata maiora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.
Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. Et si distribuero in cibos omnes facultates meas et si tradidero corpus meum, ut glorier, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
Caritas patiens est, benigna est caritas, non æmulatur, non agit superbe, non inflatur, non est ambitiosa, non quærit, quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati; omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Caritas numquam excidit. Sive prophetiæ, evacuabuntur; sive linguæ, cessabunt; sive scientia, destruetur. Ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus; cum autem venerit, quod perfectum est, evacuabitur, quod ex parte est. Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus; quando factus sum vir, evacuavi, quæ erant parvuli. Videmus enim nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum.
Nunc autem manet fides, spes, caritas, tria hæc; maior autem ex his est caritas ».
Psalmus responsorius 33(32), 2-3, 4-5, 12.22 FRA  L/F  CMT
R/ Beátus pópulus quem elégit Dóminus in hereditátem sibi.
Confitemini Domino in cithara,
in psalterio decem chordarum psallite illi.
Cantate ei canticum novum,
bene psallite ei in vociferatione.
 
Quia rectum est verbum Domini,
et omnia opera eius in fide.
Diligit iustitiam et iudicium;
misericordia Domini plena est terra.
 
Beata gens, cui Dominus est Deus,
populus, quem elegit in hereditatem sibi.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos,
quemadmodum speravimus in te.
Allelúia
Verba tua, Dómine, Spíritus sunt et vita sunt; verba vitæ ætérnæ habes.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 7, 31-35 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus turbis:
Cui ergo similes dicam homines generationis huius, et cui similes sunt? Similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem, quod dicit: «Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis; lamentavimus, et non plorastis!».
Venit enim Ioannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum, et dicitis: «Dæmonium habet!»; venit Filius hominis manducans et bibens, et dicitis: «Ecce homo devorator et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum!». Et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis ».
Ad Offertorium