Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica XXV
Tempus « per annum » - Anno A
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri Isaíæ prophétæ 55, 6-9 FRA • L/F • CMT
Quærite Dominum, dum inveniri potest; invocate eum, dum prope est. Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas; et revertatur ad Dominum, et miserebitur eius, et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. Non enim cogitationes meæ cogitationes vestræ, neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dominus. Quia sicut exaltantur cæli a terra, sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.
Psalmus responsorius 145(144), 2-3, 8-9, 17-18 FRA • L/F • CMT
R/ Propre est Dóminus ómnibus invocántibus eum.
Per singulos dies benedicam tibi
et laudabo nomen tuum
in sæculum et in sæculum sæculi.
Magnus Dominus et laudabilis nimis,
et magnitudinis eius non est investigatio.
 
Miserator et misericors Dominus,
longanimis et multæ misericordiæ.
Suavis Dominus universis,
et miserationes eius super omnia opera eius.
 
Iustus Dominus in omnibus viis suis
et sanctus in omnibus operibus suis.
Prope est Dominus omnibus invocantibus eum,
omnibus invocantibus eum in veritate.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Philippénses 1, 20c-24. 27a FRA • L/F • CMT
Fratres:
Magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam sive per mortem. Mihi enim vivere Christus est et mori lucrum. Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.
Coartor autem ex his duobus: desiderium habens dissolvi et cum Christo esse, multo magis melius; permanere autem in carne, magis necessarium est propter vos.
Tantum digne Evangelio Christi conversamini.
Allelúia
Aperi, Dómine, cor nostrum, ut intendámus verbis Fílii tui.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 20, 1-16a FRA • L/F • CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc:
« Simile est regnum cælorum homini patri familias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam; conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.
Et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos et illis dixit: «Ite et vos in vineam; et, quod iustum fuerit, dabo vobis». Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter.
Circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis: «Quid hic statis tota die otiosi?». Dicunt ei: «Quia nemo nos conduxit». Dicit illis: «Ite et vos in vineam».
Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo: « Voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos ». Et cum venissent, qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singuli denarium. Venientes autem primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi; acceperunt autem et ipsi singuli denarium.
Accipientes autem murmurabant adversus patrem familias dicentes: «Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et æstum!». At ille respondens uni eorum dixit: «Amice, non facio tibi iniuriam; nonne ex denario convenisti mecum? Tolle, quod tuum est, et vade; volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. Aut non licet mihi, quod volo, facere de meis? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?».
Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi ».
Credo