Dominica XXV
Tempus « per annum » - Anno B
Léctio libri Sapiéntiæ 2, 12a.17-20
FRA •
L/F •
CMT
Dixerunt impii:
« Circumveniamus iustum, videamus si sermones illius veri sint, et tentemus, quæ in exitu eius erunt: si enim est verus filius Dei, suscipiet illum et liberabit eum de manibus contrariorum. Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus modestiam eius et probemus patientiam illius; morte turpissima condemnemus eum: erit enim ei visitatio ex sermonibus illius ».
Psalmus responsorius 54(53), 3-4, 5, 6.8
FRA •
L/F •
CMT
R/ Dóminus suscéptor est ánimæ meæ.
Deus, in nomine tuo salvum me fac
et in virtute tua iudica me.
Deus, exaudi orationem meam,
auribus percipe verba oris mei!
Quoniam superbi insurrexerunt adversum me,
et fortes quæsierunt animam meam
et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
Ecce enim Deus adiuvat me,
et Dominus susceptor est animæ meæ.
Voluntarie sacrificabo tibi,
confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.
Léctio Epístolæ béati Iacóbi apóstoli 3, 16 - 4, 3
FRA •
L/F •
CMT
Carissimi:
Ubi zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Quæ autem desursum est sapientia primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et fructibus bonis, non iudicans, sine simulatione; fructus autem iustitiæ in pace seminatur facientibus pacem.
Unde bella et unde lites in vobis? Nonne hinc, ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris? Concupiscitis et non habetis; occiditis et zelatis et non potestis adipisci; litigatis et belligeratis. Non habetis, propter quod non postulatis; petitis et non accipitis, eo quod male petitis, ut in concupiscentiis vestris insumatis.
Allelúia
Deus vocávit nos per Evangélium, in acquisitiónem glóriæ Dómini nostri Iesu Christi.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 9, 30-37
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Iesus et discipulis eius peragrabant Galilæam; nec volebat quemquam scire. Docebat enim discipulos suos et dicebat illis: « Filius hominis traditur in manus hominum, et occident eum, et occisus post tres dies resurget ». At illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare.
Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi esset, interrogabat eos: « Quid in via tractabatis? ». At illi tacebant. Siquidem inter se in via disputaverant, quis esset maior.
Et residens vocavit Duodecim et ait illis: « Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister ».
Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum; quem ut complexus esset, ait illis: « Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et, quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit ».