Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria II - Hebd XXV
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Proverbiórum 3, 27-35 FRA  L/F  CMT
Fili mi:
Noli prohibere beneficium ab eo, cui debetur, si in potestate manus tuæ est, ut facias. Ne dicas amico tuo: « Vade et revertere, cras dabo tibi », cum statim possis dare.
Ne moliaris amico tuo malum, cum ille apud te sedeat cum fiducia. Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit. Ne æmuleris hominem iniustum nec imiteris omnes vias eius, quia abominatio Domini est omnis pravus, et cum simplicibus societas eius.
Maledictio a Domino in domo impii, habitacula autem iustorum benedicentur. Ipse deludet illusores et mansuetis dabit gratiam; gloriam sapientes possidebunt, stultorum exaltatio ignominia.
Psalmus responsorius 15(14), 2-3ab, 3cd-4ab, 5 FRA  L/F  CMT
R/ Iustus requiéscet in monte sancto tuo, Dómine.
Qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam,
qui loquitur veritatem in corde suo,
qui non egit dolum in lingua sua.
 
Nec fecit proximo suo malum,
et opprobrium non intulit proximo suo.
Ad nihilum reputatus est in conspectu eius malignus,
timentes autem Dominum glorificat.
 
Qui pecuniam suam non dedit ad usuram
et munera super innocentem non accepit.
Qui facit hæc, non movebitur in æternum.
Allelúia
Sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant vestra bona ópera et gloríficent Patrem vestrum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 8, 16-18 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus turbis:
« Nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit, sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen. Non enim est occultum, quod non manifestetur, nec absconditum, quod non cognoscatur et in palam veniat.
Videte ergo quomodo audiatis: qui enim habet, dabitur illi; et, quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo ».
Ad Offertorium