Sabbato - Hebd XXV
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio libri Zacharíæ prophétæ 2, 5-9.14-15a
FRA •
L/F •
CMT
Levavi oculos meos et vidi; et ecce vir, et in manu eius funiculus mensorum. Et dixi: “Quo tu vadis?”. Et dixit ad me: “Ut metiar Ierusalem et videam, quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius”.
Et ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum eius; et dixit ad eum: “Curre, loquere ad puerum istum dicens: Absque muris habitabitur Ierusalem præ multitudine hominum et iumentorum in medio eius. Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius.
Iubila et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio et habitabo in medio tui, ait Dominus. Et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa et erunt ei in populum. Et habitabo in medio tui, et scies quia Dominus exercituum misit me ad te ».
Psalmus responsorius : Liber Ieremiæ prophétæ 31, 10, 11-12ab, 13
FRA •
L/F •
CMT
R/ Dóminus custódiet nos sicut pastor gregem suum.
Audite verbum Domini, gentes,
et annuntiate in insulis, quæ procul sunt,
et dicite: « Qui dispersit Israel, congregabit eum
et custodiet eum sicut pastor gregem suum ».
Redemit enim Dominus Iacob
et liberavit eum de manu potentioris.
Et venient et laudabunt in monte Sion
et confluent ad bona Domini.
Tunc lætabitur virgo in choro,
iuvenes et senes simul.
« Et convertam luctum eorum in gaudium
et consolabor eos et lætificabo a dolore suo ».
Allelúia
Salvátor noster Iesus Christus destrúxit mortem, et illúminavit vitam per Evangélium.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 9, 43b-45
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Omnibus mirantibus in omnibus, quæ faciebat, dixit Iesus ad discipulos suos: « Ponite vos in auribus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum ».
At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos, ut non sentirent illud, et timebant interrogare eum de hoc verbo.