Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd XXV
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Ecclesiástes 11, 9-10 ; 12, 1- 8 FRA  L/F  CMT
Lætare, iuvenis, in adulescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuæ, et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium. Aufer curam a corde tuo et amove malum a carne tua; adulescentia enim et iuventus vanæ sunt.
Memento Creatoris tui in diebus iuventutis tuæ, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni, de quibus dicas: « Non mihi placent »; antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellæ, et revertantur nubes post pluviam; quando commovebuntur custodes domus, et nutabunt viri fortissimi, et otiosæ erunt molentes imminuto numero, et tenebrescent videntes per foramina, et claudentur ostia in platea submissa voce molentis, et consurgent ad vocem volucris, et subsident omnes filiæ carminis; excelsa quoque timebunt et formidabunt in via.
Florebit amygdalus, reptabit locusta, et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ, et circuibunt in platea plangentes, antequam rumpatur funiculus argenteus, et frangatur lecythus aureus, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super cisternam, et revertatur pulvis in terram suam, unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.
Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas.
Psalmus responsorius 90(89), 3-4, 5-6, 12-13, 14.17 FRA  L/F  CMT
R/ Dómine, refúgium factus es nobis, a generatióne in generatiónem.
Reducis hominem in pulverem;
et dixisti: « Revertimini, filii hominum ».
Quoniam mille anni ante oculos tuos
tamquam dies hesterna, quæ præteriit,
et custodia in nocte.
 
Perfundis eos somno,
erunt mane sicut herba succrescens:
mane floret et crescit,
vespere decidit et arescit.
 
Dinumerare dies nostros sic doce nos,
ut inducamus cor ad sapientiam.
Convertere, Domine, usquequo?
Et deprecabilis esto super servos tuos.
 
Reple nos mane misericordia tua,
et exsultabimus et delectabimur omnibus diebus nostris.
Et sit splendor Domini Dei nostri super nos,
et opera manuum nostrarum confirma super nos
et opus manuum nostrarum confirma.
Allelúia
Salvátor noster Iesus Christus destrúxit mortem, et illúminavit vitam per Evangélium.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 9, 43b-45 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Omnibus mirantibus in omnibus, quæ faciebat, dixit Iesus ad discipulos suos: « Ponite vos in auribus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum ».
At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos, ut non sentirent illud, et timebant interrogare eum de hoc verbo.
Ad Offertorium