Feria IV - Hebd XXV
Tempus « per annum » - Anno primo
Ego, Esdras, in sacrificio vespertino surrexi de afflictione mea et, scisso vestimento et pallio, curvavi genua mea et expandi manus meas ad Dominum Deum meum. Et dixi:
« Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te, quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad cælum a diebus patrum nostrorum. Peccavimus graviter usque ad diem hanc, et propter iniquitates nostras traditi sumus, ipsi et reges nostri et sacerdotes nostri, in manum regum terrarum et in gladium et in captivitatem et in rapinam et in confusionem vultus sicut et die hac.
Et nunc ad momentum invenimus gratiam apud Dominum Deum nostrum, ut servaret nobis reliquias et figeret nobis tentorium in loco sancto eius et illuminaret oculos nostros Deus noster et daret nobis solacium modicum in servitute nostra. Quia servi sumus, et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster, sed inclinavit super nos misericordiam regum Persarum, ut darent nobis solacium, et erigeretur domus Dei nostri, et instaurarentur ruinæ eius, et dedit nobis refugium in Iuda et Ierusalem ».
Psalmus responsorius : Liber Thobis 13, 2, 3-4a, 4bcd, 5, 8
FRA •
L/F •
CMT
R/ Benedíctus Deus vivens in ævum.
« Benedictus Deus vivens in ævum,
et regnum illius,
quia ipse flagellat et miseretur,
deducit usque ad inferos deorsum
et reducit a perditione maiestate sua,
et non est qui effugiat manum eius.
Confitemini illi, filii Israel, coram nationibus,
quia ipse dispersit vos in illis
et ibi ostendit maiestatem suam.
Et exaltate illum coram omni vivente,
quoniam Dominus noster, et ipse est pater noster,
et ipse est Deus noster in omnia sæcula.
Flagellabit vos ob iniquitates vestras
et omnium miserebitur vestrum
et colliget vos ab omnibus nationibus,
ubicumque dispersi fueritis.
Benedicite Dominum, omnes electi;
et omnes, laudate maiestatem illius.
Agite dies lætitiæ et confitemini illi.
Allelúia
Appropinquávit regnum Dei; pænitémini et crédite Evangélio.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 9, 1-6
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Convocatis Duodecim, dedit illis Iesus virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent, et misit illos prædicare regnum Dei et sanare infirmos; et ait ad illos:
« Nihil tuleritis in via, neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete et inde exite. Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos ».
Egressi autem circumibant per castella evangelizantes et curantes ubique.