Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica XXVI
Tempus « per annum » - Anno A
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri Ezechiélis prophétæ 18, 25-28 FRA • L/F • CMT
Hæc dicit Dominus:
« Et dixistis: “Non est æqua via Domini”. Audite ergo, domus Israel: Numquid via mea non est æqua, et non magis viæ vestræ pravæ sunt?
Cum enim averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem, morietur; in iniustitia, quam operatus est, morietur. Et cum averterit se impius ab impietate sua, quam operatus est, et fecerit iudicium et iustitiam, ipse animam suam vivificabit; considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis, quas operatus est, vita vivet, non morietur ».
Psalmus responsorius 25(24), 4-5, 6-7, 8-9 FRA • L/F • CMT
R/ Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine.
Vias tuas, Domine, demonstra mihi
et semitas tuas edoce me.
Dirige me in veritate tua et doce me,
quia tu es Deus salutis meæ,
et te sustinui tota die.
 
Reminiscere miserationum tuarum, Domine,
et misericordiarum tuarum, quoniam a sæculo sunt.
Peccata iuventutis meæ et delicta mea ne memineris;
secundum misericordiam tuam memento mei tu,
propter bonitatem tuam, Domine.
 
Dulcis et rectus Dominus,
propter hoc peccatores viam docebit;
diriget mansuetos in iudicio,
docebit mites vias suas.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Philippénses 2, 1-11 vel brevior • FRA • L/F • CMT
Fratres:
Si qua consolatio in Christo, si quod solacium caritatis, si qua communio spiritus, si quæ viscera et miserationes, implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sapientes; nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes; non, quæ sua sunt, singuli considerantes, sed et ea, quæ aliorum.
Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus; et habitu inventus ut homo, humiliavit semetipsum factus obœdiens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur cælestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur « Dominus Iesus Christus! », in gloriam Dei Patris.
vel brevior:
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Philippénses 2, 1-5 FRA • L/F • CMT
Fratres:
Si qua consolatio in Christo, si quod solacium caritatis, si qua communio spiritus, si quæ viscera et miserationes, implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sapientes; nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes; non, quæ sua sunt, singuli considerantes, sed et ea, quæ aliorum. Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu.
Allelúia
Oves meæ vocem meam áudiunt, dicit Dóminus, et ego cognósco eas, et sequúntur me.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 21, 28-32 FRA • L/F • CMT
In illo tempore: Dixit Iesus principibus sacerdotum et senioribus populi:
« Quid vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios. Et accedens ad primum dixit: «Fili, vade hodie, operare in vinea». Ille autem respondens ait: «Nolo»; postea autem pænitentia motus abiit. Accedens autem ad alterum dixit similiter. At ille respondens ait: «Eo, domine»; et non ivit. Quis ex duobus fecit voluntatem patris? ».
Dicunt: « Primus ».
Dicit illis Iesus: « Amen dico vobis: Publicani et meretrices præcedunt vos in regnum Dei. Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiæ, et non credidistis ei; publicani autem et meretrices crediderunt ei. Vos autem videntes nec pænitentiam habuistis postea, ut crederetis ei ».
Credo