Feria V - Hebd XXVI
Tempus « per annum » - Anno secundo
Dixit Iob:
« Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me. Quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis non saturamini? Quis mihi tribuat, ut scribantur sermones mei? Quis mihi det, ut exarentur in libro stilo ferreo et plumbeo, in æternum sculpantur in silice?
Scio enim quod redemptor meus vivit et in novissimo super pulvere stabit; et post pellem meam hanc, quam abstraxerunt, et de carne mea videbo Deum. Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alienum. Consumpti sunt renes mei in sinu meo ».
Psalmus responsorius 27(26), 7-8a, 8b-9abc, 13-14
FRA •
L/F •
CMT
R/ Credo vidére bona Dómini in terra vivéntium.
Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi;
miserere mei et exaudi me.
De te dixit cor meum: « Exquirite faciem meam! ».
Faciem tuam, Domine, exquiram.
Ne avertas faciem tuam a me,
ne declines in ira a servo tuo.
Adiutor meus es tu, ne me reicias.
Credo videre bona Domini in terra viventium.
Exspecta Dominum, viriliter age,
et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
Allelúia
Appropinquávit regnum Dei, pænitémini et crédite Evangélio.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 10, 1-12
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Designavit Dominus alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. Et dicebat illis:
« Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Ite; ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portare sacculum neque peram neque calceamenta et neminem per viam salutaveritis.
In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: «Pax huic domui». Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illam pax vestra; sin autem, ad vos revertetur. In eadem autem domo manete edentes et bibentes, quæ apud illos sunt: dignus enim est operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate, quæ apponuntur vobis, et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: «Appropinquavit in vos regnum Dei».
In quamcumque civitatem intraveritis, et non receperint vos, exeuntes in plateas eius dicite: «Etiam pulverem, qui adhæsit nobis ad pedes de civitate vestra, extergimus in vos; tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei». Dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati ».