Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria II - Hebd XXVI
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Iob 1, 6-22 FRA  L/F  CMT
Quadam die, cum venissent filii Dei, ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan.
Cui dixit Dominus: « Unde venis? ».
Qui respondens ait: « Circuivi terram et perambulavi eam ».
Dixitque Dominus ad eum: « Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo? ».
Cui respondens Satan ait: « Numquid Iob frustra timet Deum? Nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum, operibus manuum eius benedixisti, et possessio eius crevit in terra? Sed extende paululum manum tuam et tange cuncta, quæ possidet, nisi in faciem benedixerit tibi ».
Dixit ergo Dominus ad Satan: « Ecce, universa, quæ habet, in manu tua sunt; tantum in eum ne extendas manum tuam ». Egressusque est Satan a facie Domini.
Cum autem quadam die filii et filiæ eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, nuntius venit ad Iob, qui diceret: « Boves arabant, et asinæ pascebantur iuxta eos; et irruerunt Sabæi tuleruntque eos et pueros percusserunt gladio, et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi ».
Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter et dixit: « Ignis Dei cecidit e cælo et ussit oves puerosque consumpsit, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi ».
Sed et illo adhuc loquente, venit alius et dixit: « Chaldæi fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio, et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi ».
Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit et dixit: « Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, repente ventus vehemens irruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus; quæ corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi ».
Tunc surrexit Iob et scidit vestimenta sua et, tonso capite, corruens in terram adoravit et dixit: « Nudus egressus sum de utero matris meæ et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum ». In omnibus his non peccavit Iob labiis suis neque stultum quid contra Deum locutus est.
Psalmus responsorius 16, 1, 2-3, 6-7 FRA  L/F  CMT
R/ Inclína aurem tuam mihi, et exáudi verba mea.
Exaudi, Domine, iustitiam meam,
intende deprecationem meam.
Auribus percipe orationem meam,
non in labiis dolosis.
 
De vultu tuo iudicium meum prodeat;
oculi tui videant æquitates.
Proba cor meum et visita nocte;
igne me examina, et non invenies in me iniquitatem.
 
Ego ad te clamavi, quoniam exaudis me, Deus;
inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea.
Mirifica misericordias tuas,
qui salvos facis sperantes in te ab insurgentibus, in dextera tua.
Allelúia
Fílius hóminis venit ut minstráret, et daret ánimam suam redemptiónem pro multis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 9, 46-50 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Intravit cogitatio in discipulos, quis eorum maior esset.
At Iesus sciens cogitationem cordis illorum, apprehendens puerum statuit eum secus se et ait illis: « Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit; et, quicumque me receperit, recipit eum, qui me misit; nam qui minor est inter omnes vos, hic maior est ».
Respondens autem Ioannes dixit: « Præceptor, vidimus quendam in nomine tuo eicientem dæmonia et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum ».
Et ait ad illum Iesus: « Nolite prohibere; qui enim non est adversus vos, pro vobis est ».
Ad Offertorium