Feria III - Hebd XXVI
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri Iob 3, 1-3.11-17.20-23
FRA •
L/F •
CMT
Aperuit Iob os suum et maledixit diei suo et locutus est: « Pereat dies, in qua natus sum, et nox, in qua dictum est: “Conceptus est homo”. Quare non in vulva mortuus sum? Egressus ex utero non statim perii? Quare exceptus genibus? Cur lactatus uberibus?
Nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem cum regibus et consulibus terræ, qui ædificant sibi solitudines, aut cum principibus, qui possident aurum et replent domos suas argento. Aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem. Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore.
Quare misero data est lux, et vita his, qui in amaritudine animæ sunt? Qui exspectant mortem, et non venit, et effodiunt quærentes illam magis quam thesauros; gaudentque vehementer et lætantur sepulcro. Viro, cuius abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris.
Psalmus responsorius 88(87), 2-3, 4-5, 6, 7-8
FRA •
L/F •
CMT
R/ Intret in conspéctu tuo orátio mea, Dómine.
Domine, Deus salutis meæ,
in die clamavi et nocte coram te.
Intret in conspectu tuo oratio mea;
inclina aurem tuam ad precem meam.
Quia repleta est malis anima mea,
et vita mea inferno appropinquavit.
Æstimatus sum cum descendentibus in lacum,
factus sum sicut homo sine adiutorio.
Inter mortuos liber,
sicut vulnerati dormientes in sepulcris;
quorum non es memor amplius,
et ipsi de manu tua abscissi sunt.
Posuisti me in lacu inferiori,
in tenebrosis et in umbra mortis.
Super me gravatus est furor tuus,
et omnes fluctus tuos induxisti super me.
Allelúia
Fílius hóminis venit ut minstráret, et daret ánimam suam redemptiónem pro multis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 9, 51-56
FRA •
L/F •
CMT
Dum complerentur dies assumptionis Iesu, et ipse faciem suam firmavit, ut iret Ierusalem, et misit nuntios ante conspectum suum. Et euntes intraverunt in castellum Samaritanorum, ut pararent illi. Et non receperunt eum, quia facies eius erat euntis Ierusalem.
Cum vidissent autem discipuli Iacobus et Ioannes, dixerunt: « Domine, vis dicamus, ut ignis descendat de cælo et consumat illos? ». Et conversus increpavit illos. Et ierunt in aliud castellum.