Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd XXVI
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Baruch prophétæ 4, 5-12.27-29 FRA  L/F  CMT
Confide, popule meus, memoria Israel: venumdati estis gentibus non in perditionem, sed, quia irritastis Deum, traditi estis adversariis. Exacerbastis enim eum, qui fecit vos, sacrificantes dæmonibus et non Deo. Obliti autem estis Deum, qui vos pavit, Deum æternum, et contristastis eam, quæ vos enutrivit, Ierusalem.
Vidit enim supervenientem vobis iram a Deo et dixit: « Audite, vicinæ Sion: Superinduxit mihi Deus luctum magnum. Vidi enim captivitatem filiorum meorum et filiarum, quam superinduxit illis Æternus. Nutrivi enim illos cum iucunditate, dimisi autem illos cum fletu et luctu. Nemo gaudeat super me, viduam et derelictam a multis; desolata sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei.
Confidite, filii, et clamate ad Deum; erit enim vestra ab inductore memoria. Nam sicut fuit mens vestra, ut erraretis a Deo, conversi decuplate studium quærendi eum; qui enim induxit in vos mala, inducet in vos æternam iucunditatem cum salute vestra ».
Psalmus responsorius 69(68), 33-35, 36-37 FRA  L/F  CMT
R/ Exaudívit páuperes Dóminus.
Videant humiles et lætentur;
quærite Deum, et vivet cor vestrum.
Quoniam exaudivit pauperes Dominus,
et vinctos suos non despexit.
Laudent illum cæli et terra,
maria et omnia reptilia in eis.
 
Quoniam Deus salvam faciet Sion
et ædificabit civitates Iudæ;
et inhabitabunt ibi et possidebunt eam.
Et semen servorum eius hereditabunt eam;
et, qui diligunt nomen eius, habitabunt in ea.
Allelúia
Benedíctus es, Pater, Dómine cæli et terræ, quia mystéria regni párvulis revelásti.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 10, 17-24 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Reversi sunt septuaginta duo cum gaudio dicentes: « Domine, etiam dæmonia subiciuntur nobis in nomine tuo! ».
Et ait illis: « Videbam Satanam sicut fulgur de cælo cadentem. Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici; et nihil vobis nocebit. Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiciuntur; gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in cælis ».
In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto et dixit: « Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis; etiam, Pater, quia sic placuit ante te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo scit qui sit Filius, nisi Pater, et qui sit Pater, nisi Filius et cui voluerit Filius revelare ».
Et conversus ad discipulos seorsum dixit: « Beati oculi, qui vident, quæ videtis. Dico enim vobis: Multi prophetæ et reges voluerunt videre, quæ vos videtis, et non viderunt, et audire, quæ auditis, et non audierunt ».
Ad Offertorium