Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria VI - Hebd XXVI
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Baruch prophétæ 1, 15-22 FRA  L/F  CMT
Domino Deo nostro iustitia, nobis autem confusio faciei, sicut hodiernus dies homini Iudæ et habitatoribus Ierusalem et regibus nostris et principibus nostris et sacerdotibus nostris et prophetis nostris et patribus nostris: peccavimus enim ante Dominum et non credidimus ei et non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut ambularemus in mandatis Domini, quæ dedit ante faciem nostram.
A die qua Dominus eduxit patres nostros de terra Ægypti et usque ad hanc diem eramus contumaces in Dominum Deum nostrum et temere egimus, ne audiremus vocem eius, et adhæserunt nobis mala et maledictio, quam constituit Dominus Moysi servo suo in die, qua eduxit patres nostros de terra Ægypti dare nobis terram fluentem lac et mel, sicut hic dies. Et non audivimus vocem Domini Dei nostri secundum omnia verba prophetarum, quos misit ad nos, et abivimus unusquisque in sensu cordis nostri mali ad serviendum diis alienis, facientes mala sub oculis Dei nostri.
Psalmus responsorius 79(78), 1, 2, 3-5, 8, 9 FRA  L/F  CMT
R/ Propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos!
Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam,
polluerunt templum sanctum tuum,
posuerunt Ierusalem in ruinas.
Dederunt morticina servorum tuorum escas volatilibus cæli,
carnes sanctorum tuorum bestiis terræ.
 
Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam
in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret.
Facti sumus opprobrium vicinis nostris,
subsannatio et illusio his, qui in circuitu nostro sunt.
Usquequo, Domine? Irasceris in finem?
Accendetur velut ignis zelus tuus?
 
Ne memineris iniquitatum patrum nostrorum,
cito anticipent nos misericordiæ tuæ,
quia pauperes facti sumus nimis.
 
Adiuva nos, Deus salutaris nostri,
propter gloriam nominis tui et libera nos;
et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum.
Allelúia
Hódie, nolíte obduráre corda vestra, sed vocem Dómini audíte.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 10, 13-16 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus:
« Væ tibi, Chorazin! Væ tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes, quæ in vobis factæ sunt, olim in cilicio et cinere sedentes pæniterent. Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis.
Et tu, Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis? Usque ad infernum demergeris!
Qui vos audit, me audit; et, qui vos spernit, me spernit; qui autem me spernit, spernit eum, qui me misit ».
Ad Offertorium