Feria VI - Hebd XXVI
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri Iob 38, 1.12-21; 40, 3-5
FRA •
L/F •
CMT
Respondens Dominus Iob de turbine dixit:
« Numquid in diebus tuis præcepisti diluculo et assignasti auroræ locum suum, et, cum extrema terræ teneres, excussi sunt impii ex ea? Vertetur in lutum signatum et stabit sicut vestimentum. Cohibetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.
Numquid ingressus es scaturigines maris et in novissimis abyssi deambulasti? Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis, et ostia tenebrosa vidisti? Numquid considerasti latitudinem terræ? Indica mihi, si nosti omnia: In qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit; ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius? Novisti, nam tunc natus eras, et numerus dierum tuorum multus! ».
Respondens autem Iob Domino dixit: « Ecce leviter locutus sum, quid respondebo tibi? Manum meam ponam super os meum. Unum locutus sum, quod non repetam, et alterum, quibus ultra non addam ».
Psalmus responsorius 139(138), 1-3, 7-8, 9-10, 13-14ab
FRA •
L/F •
CMT
R/ Deduc me, Dómine, in via ætérna.
Domine, scrutatus es et cognovisti me,
tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.
Intellexisti cogitationes meas de longe,
semitam meam et accubitum meum investigasti.
Et omnes vias meas perspexisti.
Quo ibo a spiritu tuo
et quo a facie tua fugiam?
Si ascendero in cælum, tu illic es;
si descendero in infernum, ades.
Si sumpsero pennas auroræ
et habitavero in extremis maris,
etiam illuc manus tua deducet me,
et tenebit me dextera tua.
Quia tu formasti renes meos,
contexuisti me in utero matris meæ.
Confitebor tibi, quia mirabiliter plasmatus sum;
mirabilia opera tua.
Allelúia
Hódie, nolíte obduráre corda vestra, sed vocem Dómini audíte.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 10, 13-16
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus:
« Væ tibi, Chorazin! Væ tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes, quæ in vobis factæ sunt, olim in cilicio et cinere sedentes pæniterent. Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis.
Et tu, Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis? Usque ad infernum demergeris!
Qui vos audit, me audit; et, qui vos spernit, me spernit; qui autem me spernit, spernit eum, qui me misit ».