Feria IV - Hebd XXVI
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri Iob 9, 1-12.14-16
FRA •
L/F •
CMT
Respondens Iob amicis suis ait:
« Vere scio quod ita sit, et quomodo iustificabitur homo compositus Deo? Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille. Sapiens corde est et fortis robore; quis restitit ei, et pacem habuit? Qui transtulit montes, et nescierunt hi, quos subvertit in furore suo. Qui commovet terram de loco suo, et columnæ eius concutiuntur. Qui præcipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo. Qui extendit cælos solus et graditur super fluctus maris. Qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri. Qui facit magna et incomprehensibilia et mirabilia, quorum non est numerus.
Si venerit ad me, non videbo eum; si abierit, non intellegam. Si repente arripiet, quis eum impediet? Vel quis dicere potest: “Quid facis?”. Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei et loquar delectis verbis cum eo?
Quia, etiamsi iustus essem, non responderem, sed meum iudicem deprecarer; et, cum invocantem exaudierit me, non credam quod audierit vocem meam ».
Psalmus responsorius 88(87), 10bc-11, 12-13, 14-15
FRA •
L/F •
CMT
R/ Intret in conspéctu tuo orátio mea, Dómine.
Clamavi ad te, Domine, tota die,
expandi ad te manus meas.
Numquid mortuis facies mirabilia,
aut surgent umbræ et confitebuntur tibi?
Numquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam
et veritatem tuam in loco perditionis?
Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua,
et iustitia tua in terra oblivionis?
Et ego ad te, Domine, clamavi,
et mane oratio mea præveniet te.
Ut quid, Domine, repellis animam meam,
abscondis faciem tuam a me?
Allelúia
Omnia detriméntum feci et árbitror ut stércora, ut Christum lucrifáciam et invéniar in illo.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 9, 57-62
FRA •
L/F •
CMT
Euntibus Iesu et discipulis in via, dixit quidam ad illum: « Sequar te, quocumque ieris ».
Et ait illi Iesus: « Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet ».
Ait autem ad alterum: « Sequere me ».
Ille autem dixit: « Domine, permitte mihi primum ire et sepelire patrem meum ».
Dixitque ei Iesus: « Sine, ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vade, annuntia regnum Dei ».
Et ait alter: « Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his, qui domi sunt ».
Ait ad illum Iesus: « Nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei ».