Dominica XXVII
Tempus « per annum » - Anno A
Léctio libri Isaíæ prophétæ 5, 1-7
FRA •
L/F •
CMT
Cantabo dilecto meo canticum amici mei de vinea sua:
Vinea facta est dilecto meo in colle pingui; et sæpivit eam et lapides elegit ex illa et plantavit in ea vites electas et ædificavit turrim in medio eius et torcular exstruxit in ea; et exspectavit, ut faceret uvas, et fecit labruscas.
Nunc ergo, habitator Ierusalem et vir Iudæ, iudicate inter me et vineam meam. Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ et non feci ei? Cur exspectavi, ut faceret uvas, et fecit labruscas?
Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineæ meæ: auferam sæpem eius, et erit in direptionem; diruam maceriam eius, et erit in conculcationem. Et ponam eam desertam: non putabitur et non fodietur, et ascendent vepres et spinæ; et nubibus mandabo, ne pluant super eam imbrem.
Vinea enim Domini exercituum domus Israel est, et vir Iudæ germen eius delectabile; et exspectavi, ut faceret iudicium, et ecce iniquitas, et iustitiam, et ecce nequitia.
Psalmus responsorius 80(79), 9.12, 13-14, 15-16, 19-20
FRA •
L/F •
CMT
R/ Vínea Dómini, domus Israel est.
Vineam de Ægypto transtulisti,
eiecisti gentes et plantasti eam.
Extendit palmites suos usque ad mare
et usque ad flumen propagines suas.
Ut quid destruxisti maceriam eius,
et vindemiant eam omnes, qui prætergrediuntur viam?
Exterminavit eam aper de silva,
et singularis ferus depastus est eam.
Deus virtutum, convertere,
respice de cælo et vide et visita vineam istam.
Et protege eam, quam plantavit dextera tua,
et super filium hominis, quem confirmasti tibi.
Et non discedemus a te, vivificabis nos,
et nomen tuum invocabimus.
Domine, Deus virtutum, converte nos
et illustra faciem tuam, et salvi erimus.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Philippénses 4, 6-9
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Nihil solliciti sitis, sed in omnibus oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum. Et pax Dei, quæ exsuperat omnem sensum, custodiet corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu.
De cetero, fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque iusta, quæcumque casta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, si qua virtus et si qua laus, hæc cogitate; quæ et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me, hæc agite; et Deus pacis erit vobiscum.
Allelúia
Ego vos elégi de mundo, ut eátis et fructum affératis, et fructus vester máneat, dicit Dóminus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 21, 33-43
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus principibus sacerdotum et senioribus populi:
« Aliam parabolam audite. Homo erat pater familias, qui plantavit vineam et sæpem circumdedit ei et fodit in ea torcular et ædificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est.
Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius. Et agricolæ, apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.
Novissime autem misit ad eos filium suum dicens: «Verebuntur filium meum». Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se: «Hic est heres. Venite, occidamus eum et habebimus hereditatem eius». Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt.
Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis? ».
Aiunt illi: « Malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis ».
Dicit illis Iesus: « Numquam legistis in Scripturis: "Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli; a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris"? Ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius ».