Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica XXVII
Tempus « per annum » - Anno B
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri Génesis 2, 18-24 FRA • L/F • CMT
Dixit Dominus Deus: « Non est bonum esse hominem solum; faciam ei adiutorium simile sui ».
Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus agri et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea; omne enim, quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen eius. Appellavitque Adam nominibus suis cuncta pecora et universa volatilia cæli et omnes bestias agri; Adæ vero non inveniebatur adiutor similis eius.
Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam. Cumque obdormisset, tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea; et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem et adduxit eam ad Adam.
Dixitque Adam: « Hæc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea! Hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est hæc ».
Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et adhærebit uxori suæ; et erunt in carnem unam.
Psalmus responsorius 128(127), 1-2, 3, 4-5, 6 FRA • L/F • CMT
R/ Benedícat nobis Dóminus ómnibus diébus vitæ nostræ.
Beatus omnis, qui timet Dominum,
qui ambulat in viis eius.
Labores manuum tuarum manducabis,
beatus es, et bene tibi erit.
 
Uxor tua sicut vitis fructifera
in lateribus domus tuæ;
filii tui sicut novellæ olivarum
in circuitu mensæ tuæ.
 
Ecce sic benedicetur homo,
qui timet Dominum.
Benedicat tibi Dominus ex Sion,
et videas bona Ierusalem
omnibus diebus vitæ tuæ.
 
et videas filios filiorum tuorum.
Pax super Israel!
Léctio Epístolæ ad Hebræos 2, 9-11 FRA • L/F • CMT
Fratres:
Eum, qui paulo minus ab angelis minoratus est, videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaverit mortem.
Decebat enim eum, propter quem omnia et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxit, ducem salutis eorum per passiones consummare. Qui enim sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes; propter quam causam non erubescit fratres eos vocare.
Allelúia
Si diligámus ínvicem, Deus in nobis manet, et cáritas eius in nobis consummáta est.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 10, 2-16 vel brevior • FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Accedentes pharisæi interrogabant Iesum, si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum.
At ille respondens dixit eis: « Quid vobis præcepit Moyses? ».
Qui dixerunt: « Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere ».
Iesus autem ait eis: « Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud. Ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos. Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhærebit ad uxorern suam, et erunt duo in carne una; itaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ».
Et domo iterum discipuli de hoc interrogabant eum. Et dicit illis: « Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit in eam; et si ipsa dimiserit virum suum et alii nupserit, mœchatur ».
[Et offerebant illi parvulos, ut tangeret illos; discipuli autem comminabantur eis.
At videns Iesus, indigne tulit et ait illis: « Sinite parvulos venire ad me. Ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei. Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud ».
Et complexans eos benedicebat imponens manus super illos.]
Credo
vel brevior:
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 10, 2-12 FRA • L/F • CMT