Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria V - Hebd XXVII
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Malachíæ prophétæ 3, 13-20a FRA  L/F  CMT
« Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus; et dicitis: “Quid locuti sumus contra te?”. Dicitis: “Vanum est servire Deo; et, quod emolumentum, quia custodivimus præcepta eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum? Ergo nunc beatos dicimus arrogantes; siquidem ædificati sunt facientes impietatem et tentaverunt Deum et salvi facti sunt”.
Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo. Et attendit Dominus et audivit; et scriptus est liber memorabilium coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius. Erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die, qua ego facio in peculium; et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi. Rursum videbitis quid sit inter iustum et impium, inter servientem Deo et non servientem ei.
Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula; et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quæ non derelinquet eis radicem et ramum. Et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiæ et sanitas in pennis eius ».
Psalmus responsorius 1, 1-2, 3, 4.6 FRA  L/F  CMT
R/ Beátus vir qui pósuit Dóminum spem suam.
Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum
et in via peccatorum non stetit
et in conventu derisorum non sedit,
sed in lege Domini voluntas eius,
et in lege eius meditatur die ac nocte.
 
Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum,
quod fructum suum dabit in tempore suo;
et folium eius non defluet,
et omnia, quæcumque faciet, prosperabuntur.
 
Non sic impii, non sic,
sed tamquam pulvis, quem proicit ventus.
Quoniam novit Dominus viam iustorum,
et iter impiorum peribit.
Allelúia
Aperi, Dómine, cor nostrum, ut intendámus verbis Fílii tui.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 11, 5-13 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Ait Iesus ad discipulos:
« Quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicet illi: «Amice, commoda mihi tres panes, quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo, quod ponam ante illum»; et ille de intus respondens dicat: «Noli mihi molestus esse; iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili; non possum surgere et dare tibi». Dico vobis: Et si non dabit illi surgens, eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget et dabit illi, quotquot habet necessarios.
Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quærit, invenit; et pulsanti aperietur. Quem autem ex vobis patrem filius petierit piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? Aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem? Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater de cælo dabit Spiritum Sanctum petentibus se ».
Ad Offertorium